Oleum (Graece ἔλαιον) est nonpolaris substantia chemica quae plerumque ex hydrocarboneis constat, atque ambo est hydrophobica (cum aqua non miscetur) et lipophilica (cum aliis oleis miscetur). Olea plerumque flagrare possunt et superficie agunt. Plurima olea sunt lipida non saturata quae circa temperaturam usitatam liquida sunt.

Lagoena olei cibo adhibendi.

Generalis olei definitio classes amplectitur compositorum chemicorum quae alioquin structura chemica, proprietatibus, usibusque non cognata esse possunt. Olea ex animalibus, vegetabilibus, et petrochemicis exoriri possunt, num volatilia aut non volatilia.[1] Adhibentur cibo (exempli gratia, oleum proprium), fomiti (e.g., oleum calefactionis), medicinae (e.g., oleum minerale), lubricationi (e.g., oleum motoricum), et multis pigmentorum, plasticorum, aliarumque materierum generibus fabricandis. Olea praecipue parata in aliquot caerimoniis ritibusque religiosis agentibus purgationis prosunt.

Nexus interni

  1. The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.).

Bibliographia

recensere
  • Fingas, Merv. 2022. The chemistry of oil and petroleum products. Bostoniae: De Gruyter. ISBN 9783110694369.
  • Firestone, David, ed. 2013. Physical and chemical characteristics of oils, fats, and waxes. Ed. tertia. Urbanae Illinoesiae: AOCS Press. ISBN 9780983079194.
  • Holt, Brittany, ed. 2016. Vegetable oil: properties, uses, and benefits. Novi Eboraci: Nova Science Publishers. ISBN 9781634852197.
  • Kostianoy, Andrey G., et Olga Yu Lavrova. 2014. Oil Pollution in the Baltic Sea. Springer. ISBN 9783642384769. Google Books.
  • Rhind, Jennifer. 2020. Essential oils: a handbook for aromatic therapy. Ed. tertia. Londiniiet Philadelphiae: Jessica Kingsley Publishers.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad oleum spectant.
  Vide oleum in Victionario.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Oleum (generale) spectant.