Hemisphaerium australe
Hemisphaerium australe (Graeco ἡμι 'dimidium' + σφαῖρα 'sphaera') est pars Telluris quae ad australem aequatoris versus, atque dimidium sphaerae caelestis quod ad australem aequatoris caelestis versus iacet.
Hemisphaerium australe omnes vel partes quattuor continentium (Antarcticae, Australiae, plurimarum Americae Australis partium, australis Africae dimidii), quattuor oceanorum (Atlantici Australis, Indici, Pacifici Australis, Australis), et plurimum Oceaniae continet. Nonnullae insulae quoque ante litus continentis Asiae in Hemisphaerio Australi iacent. Propter inflexionem rotationis Telluris quae ad Solem et eclipticam lineam pertinet, aestas Decembri ad Martium atque hiems Iunio ad Septembrem durat. Dies 22 aut 23 Septembris aequinox vernalis, 21 aut 22 Martii aequinox autumnalis est.
Index continentium et civitatum
recensereContinentes et microcontinentes
recensere- Antarctica
- Africa (fere tertia pars: ab australi urbis Libreville Gaboniae parte in occidente ad locum ad australem Somaliae in oriente situm)
- Asia (pars australissima, inter quam plurimum Indonesiae et Timoriae Orientalis)
- Australia (omnis continens intra Haemisphaerium Australe patet, sed septentrionalissima Insularum Raja Ampat Papuae Occidentalis pars intra Hemisphaerium Septentrionale patet)
- America Australis (plerumque, ad australem ostii Amazoni Fluminis in oriente et Quito in occidente)
- Zelandia (Nova Caledonia, terra Novae Zelandiae, et insulae consociatae omnino intra Hemisphaerium Australe patent)