Aequatoria

civitas sui iuris Americae Australis

Aequatoria[1][2] (Hispanice Ecuador), publice Res Publica Aequatoriae (Hispanice República del Ecuador), est civitas sui iuris Americae Australis, a septentrione Columbiae et austroriente Peruviae sita, et ab Oceano Pacifico finitima est. Praeter terram continentalem, Aequatoria insulas Testudinarias (Hispanice Islas Galápagos) possidet, 972km a litore distantes, quod est proximum illis insulis. 256.370 [3]km² latum territorium Aequatoriale Linea secatur. Caput est Quitum, sed Guaiaquilum est maxima urbs et oeconomice prima.

Wikidata Aequatoria
Res apud Vicidata repertae:
Aequatoria: insigne
Aequatoria: insigne
Aequatoria: vexillum
Aequatoria: vexillum
Terra continens: America Australis
Territoria finitima: Peruvia, Columbia
Locus: 1°0′0″S 78°0′0″W
Caput: Quitum

Populus

Numerus: 16 938 986
Sermo publicus: lingua Hispanica, Quichua, Shuar
Zona horaria: UTC-5, UTC−6, Pacific/Galapagos, America/Guayaquil
Moneta: dollarium Civitatum Foederatarum

Commemoratio

Paean: Salve, Oh Patria

Sigla

ISO EC, ECU, 218; IOC ECU
Dominium interretiale: .ec
Praefixum telephonicum: +593
Siglum autoraedarum: EC

Historia

recensere

Res Publica Aequatoriae una trium civitatum a Magnae Columbiae collapsione anno 1830 emergentium est (alii Columbia et Venetiola).

Inter annos 1904 et 1942, Aequatoria terras in bellis cum vicinis civitatibus amisit.

Anno 1941, pugna territorialis inter Aequatoriam et Peruviam eos ad "Tabulas Fluminis Ianuarii" duxit ratas factas die 29 Ianuarii 1942, quae fiduciarios limites statuerunt. Bellicus status usque ad 26 Octobris 1998 permansit, cum praesides Jamil Mahuad (Aequatoriae) et Albertus Fujimori (Peruviae) pactum Atam Brasiliam nominatum signaverunt, per quod Peruvia sui territorii chiliometrum quadratum concessit in loco nominato Tiwintza, ubi quattuordecim Aequatoriani milites sepulti erant. Ambae civitates commercialia foedera et pacta navigationis signaverunt per quae Aequatoria liberum per Amazonum flumen navigationis ius habet.

Die 16 Aprilis 2016 (tempore Aequatriae nocte), terrae motus magnitudine 7.8 tulit, a quo plus 300 homines mortui sunt, inter alia, in capite Quitum.

Aequatoria est Unitaria Praesindentialistica Res Publica. Secundum Constitutionem anni 1979, praeses et praeses vicarius per suffragium populare directum secretumque quadriennio eliguntur. reelectio secundo mandato prohibetur. Potestas legifera a Congressu Nationale, unicamerale, cum 77 sodalibus (12 nationalibus vicariis et 65 provincialibus per suffragium directum mandatis quadriennialibus et biennialibus, proprie, electis) exercetur. Praeses suos administros et provinciales gubernatores legit.

Subdivisiones

recensere
 
Aequatoriae tabula cum suis viginti duabus provinciis.
 
Praesens praeses Aequatoriae, Gulielmus Lasso.

Aequatoria in quattuor regiones geographice dividitur: Montuosam (Hispanice Sierra), Litoralem (Hispanice Costa), Amazonicam (Hispanice Amazónica) et Insularem (Hispanice Insular).

Politice administrativeque Aequatoria in viginti duas provincias, quae etiam in 219 cantones dividuntur, dividitur. Cantones vicissim in parochias dividuntur, quae in urbanas parochias et rurales ordinantur.

Infra provinciarum in suis respectivis geographicis regionibus relatio quarum nomina latinizata sunt (originalia nomina Hispanica inter signa inclusionis sunt):

Provincia Incolae (census 2001) Area (km²) Spissitudo incolarum (incolae/km²) Caput Cantones Parochiae Urbanae Parochiae Rurales
Regio Montuosa 5 460 738 63 515.9 85,97
Azuaium(Azuay) 599 546 7994.7 74.99 Concha (Cuenca) 15 44 71
Bolivaria (Bolívar) 169 370 3926.0 43.14 Guaranda 7 10 22
Cannarum (Cañar) 206 981 3141.6 65.88 Azoguiae (Azogues) 7 10 30
Carcium (Carchi) 152 939 3749.7 40.79 Tulcanum (Tulcán) 6 9 28
Cotopaxium (Cotopaxi) 349 540 5984.5 58,41 Latacunga 7 14 38
Cimborazum (Chimborazo) 403 632 6470.4 62.38 Riobamba 10 19 46
Imbabura 344 044 4614.6 74.56 Ibarra 6 17 36
Loia 404 835 10 994.9 36.82 Loia 16 29 78
Picincia (Pichincha) 2 388 817 13 270.1 180.01 Quitum 9 48 62
Tungurachua (Tungurahua) 441 034 3369.4 130.89 Ambatum (Ambato) 9 26 44
Regio Litoralis 6 056 223 68 323.7 88.64
Aurea (El Oro) 525 763 5817.4 90.38 Machala 14 32 55
Smaragdi (Esmeraldas) 385 223 15 895.7 24.23 Smaragdi (Esmeraldas) 7 16 66
Guaiae (Guayas) 3 309 034 20 566.0 160.90 Guaiaquilum 28 56 46
Flumina (Los Ríos) 650 178 7150.9 90.92 Babahoium (Babahoyo) 12 35 15
Manabium (Manabí) 1 186 025 18 893.7 62.77 Portus Vetus (Portoviejo) 22 49 58
Regio Amazonica 548 419 115 744.9 4.74
Morona-Sanctus Iacobus (Morona-Santiago) 115 412 23 796.8 4.85 Macae (Macas) 12 16 46
Napus (Napo) 79 139 12 483.4 6.34 Tena 5 5 23
Pastaza 61 779 29 325.0 2.11 Puium (Puyo) 4 4 19
Samura-Cincipum (Zamora-Chinchipe) 76 601 10 456.3 7.33 Samura (Zamora) 9 12 27
Sucumbii (Sucumbíos) 128 995 18 008.3 7.16 Nova Loia (Nueva Loja) 7 7 31
Orellana 86 493 21 675.1 3.99 Franciscus Orellanensis (Francisco de Orellana) 4 4 16
Regio Insularis 18 640 8010.0 2.33
Insulae Testudinariae (Galápagos) 18 640 8010.0 2.33 Portus Baquerizi Moreno (Puerto Baquerizo Moreno) 3 3 5
Zonae indelimitatae 72 588 775.2 93.64
Tota Aequatoria 12 156 608 256 369.7 47.42 Quitum 219 465 834

Oeconomia

recensere
 
Monumentum Guaiaquili, quod commemorat colloquium inter Simonem Bolívar et Iosephum Sancti Martini

Aequatoria ponderis petrolifera deposita habet, circa 40 centesimas exportationum et circa 1/3 gubernationalis lucri variis annis abhinc constituentia. Ergo in pretio huius commoditatis fluctuationes oeconomiam civitatis significative affectant. 1990 decennio exeunte, civitas pessimam crisem passa est, ubi naturales clades cum petroleosi dolii pretii casibus competentes civitatem ad oeconomicam collapsionem duxerunt.

Oeconomia amelioravit ubi Gustavus Noboa, Ianuario anni 2000 praesidentiam assumens, substantialiter oeconomiam corrigere et cum internationalibus pecuniariis institutis relationes ameliorare potuit. Gustavus Noboa ad civitatis nomisma, sucreum, pro Civitatum Foederatarum Americae dollario Martio anni 2000 substituendum evexit.

Februario anni 2003, novus electus praeses Lucius Gutierrex (Lucio Gutiérrez) sumptuum damnum et magnum debitum externum invenit. Petrolei reditibus uti et ab Aerario Monetario Internationale majus auxilium quaerere promisit. Die 15 Ianuarii 2007, muneris captio praesentis praesidis Raphaelis Correa, plebis scitum convocatum est de constitutionalibus mutationibus quae Aequatorianam oeconomiam affectare et debiti externi solutionem revisere possent.

Geographia

recensere

Aequatoria minimarum civitatum in America Meridionali una et, cum Chilia, sola Brasiliae haud finitima est. Prospectus Andibus, civitatis centrum de Septemtrione ad Meridiem transeuntibus cum culmine 6.267 m alto, Cimboraco (practice in media civitate), dominatur. Andium Oriente, circa 1/4 territorii in planitie Amazonica integratum est, et Occidente una latissimarum litoralium planitierum in Austroamericano Pacifici litore patet.

 
Cotopaxium mons ignifer

Caput, Quitum, in Andibus est et non est maxima urbs in civitate, sed Guajaquilum, maris portus in sinu Guaiaquilense, Austroccidente. Caelum secundum altitudinem variat, tropicale in litore et in Amazonia et frigidius se facit quotiescumque auget altitudo versus Andes. Aequatoria etiam archipelagum Testudinarium, circa 1000km a continente situm, possidet.

In Aequatoria quattuor zonae praecipue eminent:

  • Litus: Partem "Cioci (Choco) biogeographici" facit. Occidente civitatis est, plana fertilisque zona cum parca altitudine. In hac zona maxima urbs Aequatoriana est: Guaiaquilum.
  • Montes: Ad Aequatorianam partem Antisensem respondet, de Septemtrionem in Meridiem civitatem in partes duas dividit. Cum altissimis altitudinibus, cum aliquibus culminibus amplius 6.000 m superantibus, etiam varios vulcanos adhuc activos velut Tungurahuam cujus ultima eruptio anno 1999 accidit possidet. Super montes Antisenses aliquae principalium urbium (velut caput Quitum, Concha,Riobamba etc...) statuuntur.
  • Oriens: Lineae Aequatorialis Oriente Silva Amazonica pars est, cuius clima umidum calidumque est.
  • Insulae Testudinariae.

Demographia

recensere

Aequatoriani ethnice diversi sunt. Maximus ethnicus globus (65% incolarum) a Mixticiis, mixtis prognatis Hispanicorum colonorum et Americanorum indigenarum, formatur. Indigenae Americani secundi in numero et 25% incolarum constituunt. Albi, praesertim Creoli, immixti antiquorum Hispanicorum colonorum prognati, non minus quam alii immigrantes Europaei et Latinae Americae solum 7% incolae sunt. Parva Afraequatorian minoritas, Mulatos et Zambos includens, in Smaragdis et Imbabura provinciis 3% incolarum formans amplie statuitur.

Confoederatio Nationalitatum Indigenarum Aequatoriae (CONAIE) 27 nationalitatum clare identificatarum exsistentiam recognoscit quae etiam Civitate recognitae sunt, ergo quae eis eorum politicae oeconomicaeque ordinationis systemata recognoscit et eis aliquod autogubernationis in eorum territoriis concedit. Recognitae nationalitates cum latinizato nomine sunt(inter signa exclusionis nomen Hispanicum:

Considerabiles Aequatorianorum expatriatorum communitates in Hispania et in Italia, sicut per Europam, Civitates Foederatas, Canadam et Iaponiam sunt. 7 000 000 hominum ex Aequatoria de anni 1999 oeconomica crise? emigravisse aestimantur, totique Aequatoriani expatriati circa 2.5 miliones sunt.

Regio silvarum tropicarum orientem montanum versus vix incolitur et solum circa 3 centesimas incolarum continet.

Publicum educativum systema gratis est et praesentia compulsoria est natis quinque ad quattuordecim annos. Publicarum scholarum provisio minor rebus necessariis est, et classium magnitudo crebro nimia est, et paucarum fortunarum familiae saepe educationem solvent. Nihilominus, Ministerium Educationis solum 76 centesimae puerorum sex annos scholarizationis terminare refert. Ruralibus in areis, solum 10 centesimae puerorum lycaeum eunt. Ministerialia statistica medium numerum annorum completorum 6.7 dant. Aequatoria sexaginta et unam universitates, multae quarum nunc graduati gradus offerunt, quamquam solum 87 centesimae facultatum in publicis universitatibus graduati gradus possidet. Trecenta superiora instituta duos aut tres annos postsecundariae vocationalis aut technicae exercitationis offerunt.

Fere 70 centesimae Aequatorianorum sunt Christifideles Ecclesiae Catholici Romanae. Indigenae fides et Christianismus ruri aliquando syncretizantur. Crescens Protestantium fiderum numerus etiam est. Multa festa et annuales? pompae religiosis celebrationibus fundantur. Parva Musulmana minoritas est, pauca milia fidelium assecuta. Iudaica communitas circiter mille fideles habet, quorum plerique Germanicam aut Italam originem habent; etiam adsunt Sepharditae Iudaei.

Nexus interni

Aequatoria : politica