Gulielmus Lasso
Gulielmus Lasso, vulgo plene Guillermo Alberto Santiago Lasso Mendoza (natus Guaiaquili die 16 Novembris 1955), est praeses Aequatoriae et factionis liberals CREO sodalis. Professione argentarius Provinciae Guaiarum gubernator a die 15 Augusti 1998 usque ad diem 17 Augusti 1999 meruit. Etiam minister oeconomiae fuit a die 17 Augusti 1999 usque ad diem 24 Septembris ipsius anni, in consilio praesidis Jamil Mahuad.
Patria: Aequatoria
Familia
Ille munus Praesidis Aequatoriae annis 2013 et 2017 frustra petiit, sed bis candidatis factionis socialisticae PAIS profligatus est.
Mense Aprili 2021 tandem praeses Aequatoriae (contra Andream Arauz) electus est et die 24 Maii munus iniit.
Vita
recensereLasso uxorque Supernumerarii Operis Dei sunt. Quinque liberos generaverunt.
Opera
recensere- Cartas a mis hijos ("Epistulae ad filios meos"). 2011. Planeta. ISBN 978-9978983508.
- Otro Ecuador es posible ("Alia Aequatoria possibilis est"). 2012. Planeta. ISBN 978-9978983522.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Lasso spectant. |
Iacobus Roldós Aguilera 1979 • Osvaldus Hurtado 1981 • Leo Febres Cordero 1984 • Rodericus Borja Cevallos 1988 • Sixtus Durán Ballén 1992 • Abdalá Bucaram 1996 • Rosalia Arteaga 1997 • Fabianus Alarcón 1997 • Jamil Mahuad 1998 • Gustavus Noboa 2000 • Lucius Gutiérrez 2003 • Alfredus Palacio 2005 • Raphael Correa 2007 • Lenín Moreno 2007 • Gulielmus Lasso 2021 • Daniel Noboa 2023 Capsae cognatae: Praesides Aequatoriae 1830–1979 • Cancellarii Aequatorienses | |