Hemisphaerium occidentale

Tabula orbis terrarum, Hemisphaerio Orientali flavo colorato.
Tabula Hemisphaerii Occidentalis.

Hemisphaerium Occidentale[1] in usu geographico est dimidium Telluris quod ad occidentem Primi Meridiani (qui Observatorium Regale Grenovici Angliae transit) et ad orientem Antimeridiani, alio dimidio Hemisphaerio Orientali appellato.[2]

Hoc sensu, Hemisphaerium Occidentale in occidentalibus Europae Africaeque partibus, Americis, apice orientalissimo Russiae, multis terris Oceanicis, et parte Antarcticae consistit, nonnullis Insulis Aleutianis ad meridio-occidentem Alascae continentalis exceptis.

Nomen autem rhetoricae politicae adhibetur ut solum Americam (vel Novum Mundum) et aquas adiacentes significet, omnibus terris aliis in hemisphaerio occidentali geographico exclusis; ergo, id aliquando Hemisphaerium Americanum appellatur.[3]

Ut definiatur Hemisphaerium Occidentale ut partes orbis terrarum quae in Vetere Mundo non iacent, quaedam proiectiones cartographicae meridiano 20 occidentali et meridiano 160 orientali (antipodibus) utuntur.[3][4] Tales proiectiones continentes Europaeos Africanosque et parvam Groenlandiae boreorientalis partem excludunt, sed plus Russiae orientalis et Oceaniae (e.g., Nova Zelandia) amplectuntur.

Numerus hominum qui in Hemisphaerio Occidentali habitant est plus 1 billiones.

Civitates in ambobus hemisphaeriis patentesRecensere

Infra perscribuntur nomina civitatum quae in hemisphaeriis Occidentali et Orientali secundum Primum Meridianum iacent, a septentrionibus ad australem ordinata:

Infra perscribuntur nomina civitatum quae in hemisphaeriis Occidentali et Orientali secundum meridianum 180 iacent, a septentrionibus ad australem ordinata:

Civitates in hemisphaerio sed non in Americis patentesRecensere

Haec sunt nomina civitatum quae praeter Americas (vel Novum Mundum) patent, sed partim aut omnino in Hemisphaerio Occcidentali iacent.

NotaeRecensere

  1. Oxford Dictionary of English (2nd ed.), Londinii: Oxford University Press, 2006, p. 2001 
  2. Encyclopaedia Britannica, apud www.britannica.com.
  3. 3.0 3.1 Olson, Judy M. (1997), "Projecting the hemisphere", in Robinson, Arthur H.; Snyder, John P., Matching the map projection to the need, Bethesdae Terrae Mariae: Cartography and Geographic Information Society, American Congress on Surveying and Mapping 
  4. "Western Hemisphere", Merriam-Webster's Geographical Dictionary (3rd ed.), Springfield, Massachusettae: Merriam-Webster, 2001, p. 1294 .