Angolia[1] est civitas sui iuris in Africa australi sita. Caput et maxima urbs est Luanda. Civitati sunt circiter 25 789 024 incolarum. Finitimae civitates sunt a septemtrione et oriente Respublica Democratica Congensis, ab oriente Zambia, a meridie Namibia. Etiam Oceano Atlantico ab occidente finitima est. Angolia inclavaturam Cabindae comprehendit propter quam Septemtrione Reipublicae Democraticae Congensi finitima est. Praeter vicinas supra dictas, Angolia Britannicae coloniae Sanctae Helenae proxima civitas est. Antiqua Lusitaniae colonia, saeculo XV deducta est, et usque ad suam libertatem (anno 1975) sic mansit. Primus Europaeus qui Angoliam vidit fuit explorator Didacus Cão.

Wikidata Angolia
Res apud Vicidata repertae:
Angolia: insigne
Angolia: insigne
Angolia: vexillum
Angolia: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Namibia, Res publica democratica Congensis, Zambia, Res publica Congensis, Gabon
Locus: 12°21′0″S 17°21′0″E
Caput: Luanda

Gestio

res publica, Respublica praesidentialis
Princeps: Ioannes Lourenço
Praefectus: Ioannes Lourenço
Consilium: National Assembly of Angola
Situs interretialis

Populus

Numerus: 36 749 906
Sermo publicus: lingua Lusitana
Zona horaria: UTC+1, Africa/Luanda
Moneta: kwanza

Commemoratio

Paean: Angola Avante
Praeceptum: Q102185417

Sigla

ISO AO, AGO, 024; IOC ANG
Dominium interretiale: .ao
Praefixum telephonicum: +244
Siglum autoraedarum: ANG

Quamquam plerique incolae in egestate vivant, secunda a maxima petrolei productoria et adamantium exportatoria civitas in Africa Subsahariana est. Secundum Aerarium Monetarium Internationale, amplius quattuor billiones dollariorum Civitatum Foederatarum ex Angoliano aerario decennio 201 evanuerunt. Anno 2000, pactum pacis cum Fronte Liberationis Inclavaturae Cabindae (Lusice Frente para a Libertação do Enclave de Cabinda, FLEC), adhuc activa clandestina militia pro Cabindae liberatione pugnante, obsignatum est. Ex hac regione, exit circiter 65 centesimae Angoliani petrolei.

Historia

recensere
 
Tabula reginae Nzinga pacem cum Luso gubernatore Luandae anno 1657 pasciscens.

Deducitur nomen Angoliae (Lusice Angola) e Bantuensi voce N'gola, praesentis capitis Luandae occidente sitam regionem gubernantium titulo, saeculo sedecimo, ubi commercialia regionis emporia a Lusis condita inceperunt. Effectiva occupatio accidit post Ultimatum Britannicum. Maximam territorii quantitatem possibilem capere sanctum est. Pars civitatis boreoccidentalis regno Congensi a saeculo XV subdita erat.

Angola fuit colonia Lusitaniae a saeculo quinto decimo usque ad annum 1975 ubi suam libertatem consecuta est. Per Lusitaniae Philippinam occupationem, Batavi Lusitanos hac regione demovere persecuti sunt, capiendis Luanda et aliis strategicis litoralibus locis (Benguella, Sancto Antonio Congensi et Bengi Quanzaeque faucibus, Luse: Benguela, Soyo, Bengo et Cuanza respective). Anno 1648 Luso-Brasiliensis Salvator Correia de Sá in Flumine Ianuarii magnam expeditionem cum quindecim navium classe et circa 2000 hominum iunxit, quae tum Lusitanorum tum Brasiliae colonorum gaudio Batavos expulsit. Saeculo vicensimo, Angolia ex anno 1961 usque ad 2002 pacem nescivit, primum ob pugnam contra Lusitanicum coloniale dominium, postea propter bellum civile inter praecipuas Angolianas factiones, anteriores liberationis motus, exortum. Politica potestas a Motu Populari Liberationis Angoliae (Luse: Movimento Popular de Libertação de Angola) retenta est, quamquam oppositionis factio Unio Nationalis Libertatis Totalis Angoliae (Luse: União Nacional para a Independência Total de Angola, UNITA) territorii partem usque ad ultimi belli civilis finem imperaret.

 
Praeses Reipublicae, Iosephus Eduardus dos Santos.

In praesenti, potestas politica in Angolia in Praesidentiam densatur. Gubernationis exsecutivus ramus a praeside (in praesenti ab Iosepho Eduardo dos Santos), a primo ministro (in praesenti Paulo Kassoma) et Consilio Ministrorum componitur. Consilium Ministrorum, ab omnibus Gubernationis ministris et ministris vicariis compositum, assidue iungitur ad disceptandum de politicis nationis rebus. Octodecim provinciarum gubernatores a praeside nominantur et eius iussa efficiunt. Lex Constitutionalis anni 1992 generales gubernationalis structurae vias statuit et civium iura et munera colligit. Legale systema in Lusitanico et in moris lege fundatur, sed debile et discerptum est. Civitatis 140 communium amplius solum in duodecim tribunalia sunt. Supremum Tribunal appellationis tribunale est. Tribunal Constitutionale supremi constitutionalis iurisdictionis organi est, suam Legem Organicam Lege nº 2/08 diei 17 Iunii probatam habuit, et sua prima opera politicarum factionum candidaturarum confirmatio legisferis comitiis diei 5 Septembris anni 2008 fuit.

Viginti septem annorum, bellum civile magna damna nationalium politicorum socialiumque institutorum effecit. Consociatio Nationum numerum 1.8 milionum hominum intestine demotorum aestimat, dum numerus acceptissimus inter homines bello affectos quattuor miliones attingit. Quotidianae vitae condiciones tota in natione et praecipue Luandae (circiter cum quattuor milionibus incolarum, quamquam quaedam aestimationes numerum valde superiorem indicant) tam administrativarum infrastructurarum quam multorum socialium institutorum collapsum reflectunt. Gravis oeconomicus nationis status multis socialibus institutis effectivum gubernationale firmamentum obstat. Sine medicamentis aut sine basicis apparatibus nosocomia, scholae sine libris sunt, et ut functionarii publici necessaria suo labori non habeant crebrum est.

Diebus 5 et 6 Septembris anni 2008, legisfera comitia facta sunt, prima ex anno 1992. Comitia sine consternationibus effluxerunt et valida ab internationali communitate putata sunt quamquam variae Societates Non Gubernationales et internationales observatores aliquas irregularitates denuntiavissent. Motus Popularis Liberationis Angoliae (Luse: Movimento Popular de Libertação de Angola) amplius 80% suffragiorum obtinuit et Unio Nationalis Libertatis Totalis Angoliae (Luse: União Nacional para a Independência Total de Angola, UNITA) fere 10%, reliquis suffragiis inter parvularum factionum seriem distributis ex quibus solum una (Factio Renovatoria Socialis (Luse: Partido Renovador Social, PRS), regionalis Lundae) legatum eligere consecuta est. Motus Popularis Liberationis Angoliae igitur cum obruenti maxima parte gubernare poterit. Anno 2009 praesidentialia comitia praevidentur, in quibus praesens praeses denuo contenturus est.

Subdivisiones

recensere
 
Tabula Angoliae
 
Provinciae Angoliae
 
Angoliae capitis, Luandae, medium

Angolia in octodecim provincias dividitur.

Numerus in tabula Provincia Angoliae Latine Provincia Lusitanice Caput provinciae Latine Caput provincia Lusitanice
1 Bengus Bengo Caxitum Caxito
2 Benguella Benguela Benguela Benguela
3 Viyeia Bié Quitum Kuito
4 Cabinda Cabinda Cabinda Cabinda
5 Quandia-Ocavangia Kuando-Kubango Urbs Serpa Pinto Menongue
6 Quanza Septemtrionalis Kwanza-Norte Salazarpolis N'dalatando
7 Quanza Meridionalis Kwanza-Sul Novum Rotundum Sumbe
8 Cunenia Cunene Villa Pereira d'Eça Ondjiva
9 Nova Olisipo Huambo Nova Olisipo Huambo
10 Huila Huíla Urbs Sá da Bandeira Lubango
11 Luanda Luanda Luanda Luanda
12 Lunda Septemtrionalis Lunda-Norte Lucapa Lucapa
13 Lunda Meridionalis Lunda-Sul Urbs Henrique de Carvalho Saurimo
14 Malangia Malanje Malangia Malanje
15 Moxicum Moxico Lusopolis Lwena
16 Mossamedia Namibe Mossamedes Namibe
17 Carmonia Uíge Villa Marescali Carmona Uíge
18 Zairum Zaire Sanctus Salvator de Congo M'Banza Kongo

Provinciae in communia (Lusitanice municípios) dividuntur.

Geographia

recensere
 
Urbis Sá da Bandeira (Lusitanice: Lubango) conspectus

Angolia in Africae Occidentalis litore Atlantico Meridionali inter Namibiam et Congum est. Quoque Reipublicae Democraticae Congensi et Zambia Oriente finitima est. Respublica inter litoralem aridam laciniam, e Namibia fere usque ad Luandam patentem, intestinum umidum oropedium, Meridionalem et Austrorientalem siccam intestinam savannam, et septemtrione in Cabindaque tropicam silvam dividitur. Flumen Zambezium et variae fluminis Congi accessiones suos fontes in Angolia habent. Litoralis lacinia cursu Benguellico temperatur, quod Peruviani aut Californiae Inferioris litoris simile clima generat. Pluviosum tempus anni breve est, e Februario ad Aprilem. Aestas calidae et siccae et hiemes temperatae sunt. Altae intestinae terrae suave clima pluvioso cum tempore a Novembri ad Aprilem habent, quod sequitur siccum frigidiusque tempus, e Maio ad Octobrem. Altitudines valde variant, quae interioribus in locis inter 1000 et 2000 metra altis sunt. Septemtrionales regiones et Cabinda pluvias totum per annum habent.

Pleraque Angoliae flumina in Oropedium Medium Viyeiense (Lusitanice: Planalto Central do Bié) oriuntur inter quae flumina Quanza, Quangum, Quandum, Cubangum et Cunenium (Lusitanice: Cuanza, Cuango, Cuando, Cubango et Cunene respective).

Loci extremi

recensere

in provincia Congiae.

 
Sol occidens in provinciae Mossamediae litore

Angolia, etiamsi tropica in zona sit, clima habet quod huius condicionis proprium non est propter has tres res:

Eapropter, Angoliae clima duobus anni temporibus distinguitur e quibus aliud pluviosum, ex Octobri mense in Aprilem et aliud Cacimbi (Lusitane; Cacimbo), e Maio ad Augustum, siccius et inferioribus cum temperaturis. Altera ex parte, dum litoralis lacinia magnos pluviositatis indices ostendit, quae e septemtrione ad meridiem, ex 800 mm ad 50 mm descrecit, cum mediis anniversariis temperaturis 23 °C amplius, intestina zona dividi in areas tres potest quae sunt:

  • Septemtrionalis, cum magnis pluviositate et temperaturis;
  • Oropedium Medium, cum anni tempore siccum et mediis temperaturis circa 19 °C;
  • Meridies thermicis cum amplitudinibus multo distinctis propter desertorum Kalaharicorum proximitatem et tropici aeris massarum pondus.

Oeconomia

recensere
 
Cursus Pugnantium (Lusitane: Avenida dos Combatentes) scenarium, Luandae.

Angoliae oeconomia usque ad decennium 198 ob suam agriculturalem praevalentiam distinguitur, coffeo sua praecipua cultura. Quod sequuntur canna saccharifera, sisalana, maizum, coci oleum et arachis. Commerciales inter culturas, gossypium, tabacum et cummis excellunt. Patatae, oryzae, cacaonis et bananae productio relative ponderis est. Maxima armenta gregesque bovillum, caprinum et suinum sunt.

Angolia mineralibus, praecipue adamantibus, petroleo et ferri metallo abundat; cupri, mangani, phosphatorum, salis, micae, plumbi, stanni, auri, argenti et platini deposita quoque possidet. Adamantium fodinae prope Dundum (Lusitanice Dundo) in Lundae districtu sunt. Ponderis petrolei deposita anno 1966 iuxta Cabindam et postea praeter litus usque ad Luandam inventa sunt, quod Angoliam praecipuarum civitatum petroleum producentium unam fecit, cum oeconomica evolutione possibile hac activitate facta et recta. Anno 1975, uranii deposita prope Namibienses fines reperta sunt.

Principales territorii industriae oleaginearum ameliorationis, frumentorum, carnum, gossypii et tabaci sunt. Quoque sacchari, cervisiae, caementi et ligni productio, praeter petrolei purgationem, excellere meretur. Inter industrias pneumaticorum, fimorum chemicorum, cellulosae, vitri et chalybis excellunt. Fabrilis campus quinque hydroelectrificinis energeticum potential sumptum superans habentibus sustentatur.

Ferriviarium Angoliae systema quinque lineis litus cum interioribus conectentibus componitur. Quarum praecipuissima Benguellae ferrivia est, cum Catangae lineis in Reipublicae Democraticae Congensis finibus conectens. Autocineticum rete, praesertim secundi ordinis viis constitutum, praecipuas urbes conectit. Principales portus Luandae, Benguellae, Lobito, Mossamedium et Cabindae sunt. Luandae aeroportus aerilinearum sedes est quae nationem cum aliis Africis et Europaeis urbibus communicant. Natio adhuc arcta oeconomica vincula cum Lusitania manet.

Demographia

recensere
 
Angolana laboratrix filium et ananas ferens.

Angoliani incolae dissimilium phylarum sunt, cum his percentationibus:

Ovimbundi (37%), Ambundi (25%), Bacongi (13%) et alii autochthones circuli.

Praecipuae urbes, praeter caput Luanda, Nova Olisipo, Lobito, Benguella et Urbs Sá da Bandeira (Lusitanice: Huambo, Lobito, Benguela et Lubango respective) sunt. Etsi natio materiis rudibus abundat, plerique incolae paupertatis condicionibus vivunt.

Demographici indices

Societas

recensere

Religio Christiana praecipua religio in Angolia est cum 53 centesimae incolarum. E Christianis Angolianis, 38 centesimae Catholici Romani et 15 centesimae Protestantes sunt, dum 47 centesimae Angolianorum Indigenica credibilia colit.

Ecclesia Catholica Romana 5 milliones fidelium agnoscit, et haec archidioeceses adsunt: Huambensis; Luandensis, Lubangensis, Malaniensis, Saurimoensis. Numerus fidelium verificari nequit.

Praecipuae Protestantes denominationes quoque adsunt, iuxta cum Indigenicarum Africarum et Brasiliensium denominationum numero. Latissimae Protestantes denominationes Methodistas, Baptistas, Congregationalistas (Ecclesiam Unitam Christi), et Ecclesias Dei includunt. Principalis syncreticus religiosus circulus Ecclesia Kimbanguistica est, cuius sectatores Iosephum Kimbangu, medii saeculi vicensimi Congensem pastorem, prophetam esse credunt. Parvula nationis ruralium incolarum portio Animismum aut traditionales Indigenicas religiones colit. Parvula Islamica communitas, in migrantibus ex Africa Occidentali fundata, est. Pauci Athei in natione sunt.

Colonialibus in temporis, civitatis litoris incolae praesertim Catholici erant dum Protestantici missionarii circuli in interioribus laborabant. Cum magna translatione sociali viginti sex belli civilis annos effecta, haec rudis divisio iam invalida est.

Adventicii missionarii valde activi fuerunt ante anni 1975 libertatem, quamquam Lusae coloniales auctoritates multos Protestantes missionarios expulserunt et missionarias stationes clauserunt quia missionarios affectiones pro libertate acuere credebant. Missionarii ex decennio 200 ineunte civitatem redire potuerunt, quamquam securitatis condiciones propter bellum civile impossibile plerasque interiorum partes redire fecerunt.

Valetudo

recensere

Anni 2007 investigatio ut parvam aut deficientem vitamini B3 quantitatem habere in Angolia commune esset conclusit.

Educatio

recensere
 
Pueri in conclave scholari in Viyeia, in Angolia, student.

Etsi secundum legem educatio in Angolia obligatoria et gratuita usque ad octo annos sit, gubernatio studentium percentationem in scholas non immatriculatam esse propter scholas et magistros carentiam refert. Studentes plerumque additicios sumptus ad scholam relatos solituri sunt, inclusis librorum taxationibus et cibis. Adhuc dissimilitudines in iuvenum matricula inter ruralem urbanamque areas insignificativae sunt. Anno 1995, 71,2 centesimae puerorum inter septem et quattuordecim annos natorum in scholam immatriculati erant. Maior percentatio? puerorum quam puellarum inscholam immatriculata esse refertur. Per Bellum Civile Angoliae (1975–2002), circa omnium scholarum dimidium praedatum et destructum est quod praesens carentium scholarum problema attulit. Minister Educationis 20 000 novorum magistrorum anno 2005 contractu adduxit et adhuc magistrorum exercitationem implet. Magistri parvulum salarium accipere solent, inconvenienter exercitati et cum labore nimie onerati (aliquando quotidie bis aut ter docendo). Magistri corruptelas directim e suis alumnis etiam referunt. Alia factoria, ut terrestrium cuniculorum praesentia, opium et identitariorum munerum carentia et pessima valitudo quoque ne pueri assidue scholam eant impediunt. Quamquam magis opibus educationi anno 2004 usi sunt, systema educativum Angolianum adhuc valde minus opes quam necessarias accipit. Index alphabetizationis minimus est, cum 67,4% incolarum quam 15 annos maiorum Lusitanice legere et scribere scientum. 82,9% virorum et 54,2% feminarum alphabetizata sunt anno 2001. Ex libertate e Lusitania anno 1975, considerabilis Angolianorum studentium quantitas Lusitanas scholas, polytechnicas institutiones et universitates adhuc eunt per bilateralia foedera inter Lusam et Angolianam gubernationes.

Lingua Lusitana lingua sollemnis Angoliae et 30% Angolianorum sermo patrius est qua 60 centesimis Angolianorum utitur, sed nationi circa linguae nationales viginti sunt, e quibus sex maxima cum expressione; Quiconga, Quimbunda, Soqueica, Umbunda, Embunda et Quaniama.

Ethnici circuli et linguae civitatis

recensere

Obruens maxima Angolianorum pars—circa 90 centesimae—Bantuensis originis est.

Praecipuus circulus ethnicus Bantuensis Ovimbundorum est qui Angoliae medio et meridie densantur et lingua Umbunda, lingua civitati cum maximo loquentium numero, utuntur.

Nihilominus, Ambundi, lingua Quimbunda, secunda lingua nationali cum maximo loquentium numero, utentes, praesertim Medio-Septemtrionalem zonam, Luandico-Malangianum axem et Quanzam Septemtrionalem incolunt. Lingua Quimbunda magnae significationis lingua est, quia antiqui capitis lingua et antiqui Angolarum regni fuit. Plurima verba in Lusitanam legavit e qua multa vocabula quoque importavit.

Septemtrione (in Carmonia et Congia) diversis cum dialectis linguae Quicongae Bacongi densantur. Antiqui Regni Congi lingua erat.

Quioci Orientem, e Lunda Septemtrionali in Moxicum incolunt et traditionaliter Lingua Soqueica, lingua quae alias in Orientali nationis zona voravit, se exprimunt.

Quaniama, Nianeca et Embunda linguae aliae Bantuensis originis sunt quibus Angolia loquitur.

Angoliae Meridiem Boschimani, non Bantuenses gentes Khoisani circuli linguis utentes, quoque incolunt.

Denique, circa 3 centesimae praesentium incolarum Caucasicum (praesertim Lusitanae originis) aut Mixticium est qui praesertim in urbibus densantur et Lusitanam patrium sermonem habent. Referenda quoque est considerabilis Francogallice et Lingalice loquentium numeri exsistentia, explicatis his propter migrationes ad periodon pugna pro liberatione relatas et propter propinquitates cum vicinis Republica Congensi et Republica Democraticae Congensi.

Per tempore coloniale, linguarum publicarum usus practice ad Catholicismi docentiam circumscribebantur; nihilominus, lingua Lusitana tota in terra figi non consecuta est propter limitatum usum quem Afri ex ea faciebant, praesertim rusticis in zonis, manentibus linguis nationalibus relative intactis.

Cum civitatis libertas, istae linguae linguarum civitatis statutum adquirunt dum cum lingua Lusitana ut communiactionis expressionisque vehicula, theorice pares, coexsistunt.

Cum linguarum localium revalorizationis,? usus et promotionis proposito, Angolianum Institutum Linguarum Nationalium (Luse Instituto de Línguas Nacionais) linguarum Soqueicae, Quicongae, Quimbundae, Gangelae, Quaniamae et Ubundae normas orthographicas fixit, per phoneticorum,phonologicorum, morphosyntacticorum, lexicorum et semanticorum aspectuum studium. Huius investigationis operis resultationibus ut didacticae materiae elaboaratae fundamento utentur futurae harum linguarum introductioni in docentia primaria, consimiliter Lusitanae.

Media communicationis Africis linguis quoque utuntur, verbi gratia, statio radiophonica Ngola Yetu (quod 'Nostram Angoliam' Quimbunde significat) quotidie programmata et nuntios in septem linguis publicis emittens.

Saltatio

recensere

In Angolia saltatio varia genera, significata, formas, contextus distinguit, dum suum latus recreatorium cum sua condicione velut religiosae, curativae, ritualis, et adhuc socialis interventionis communicationis vehiculo aequilibrat. Sine restrictione ad traditionalem popularemque ambitum, manifesta quoque per academicas et coaetaneas vias fit. Quotidiana et continua saltationis praesentia culturalis contextus productum est qui rythmicarum structurarum interiorizationem e cito vocat. Initiatum arcto pueri contactu cum matris motibus (cuius tergo fertur), hoc vinculum firmantur per iuvenum participationem dissimilibus in socialibus celebrationibus (iuvenes implicatissimi sunt), ubi saltatio se decretoria ut sensus communitarii "identitatem" integrans et praeservans factor ostendit.

Post varia Lusitanae colonizationis saecula, Angolia mixturas cum aliis culturis praesentium Brasiliae, Promontorii Viridis et Mozambici passa est. Quamobrem Angolia excellunt propter diversissimos musicos stylos e quibus putantur praecipui semba, cudurum et cizomba (Lusitane semba, kuduro, kizomba).

  1. "Ad episcopos Angoliae Insulaeque S. Thomae et Principis occasione oblata «ad Limina» visitationis coram admissos", — "Acta Apostolicae Sedis", 73 (1981), p. 718.

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Angoliam spectant.
Angolia : politica
Angolia : historica