Theobroma cacao
Theobroma cacao est species plantarum florentium in familia Malvacearum, endemicum in America, unde Hispani in Africam tulerunt. Ex eius seminibus fabricatur socolata. Fructus huius species cibum potionemque fortem hominibus, cibum etiam simiis speciei Ateles geoffroyi praebent. Anno 1605 Carolus Clusius in Exoticorum libros decem descriptionem satis longam inseruit e textu operis Hieronymi Benzonis, iam antea Latine verso (Novae Novi orbis historiae, 1578), recitatam:
- Celebrem etiam per universam Americam, multique usus fructum Cacao appellatum, ... cuius fructus quum luculenta descriptio extet apud Benzonem, qui miles aliquot annis novi orbis provincias peragravit, ipsius verba, ut ab Urbano Calvetone Latina facta sunt, hîc subiicere libuit ... Duo inter cetera fert hæc tellus ... Unum, pavonum quoddam genus est, qui in Europam translati, vulgò Gallinæ Indicæ vocantur. Alterum, id quod Cacavate appellant, quod monetæ usum illis præbet. Id fert arbor modicae magnitudinis, quæ nisi calido loco, sed obaco vivit: nam simul ac sole tacta est, contabescit Itaque fere in silvis umbroso & humido loco seritur: neque id satis, sed juxta ejus generis arborem, aliam editiorem plantant: quae simul ac adolescere cæpit, eius cacumen ita concinnant, aptantque, ut dulta ea arbor Cacavatem inumbret, defendatque ab æstu, ut solis radiis lædi non possit ... Potum ex ea confecturi [etc. Vide "Socolata"] ... Hactenus Benzo".[1]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Clusius (1605): Benzo (1565) in textu adducitur. Cf. Hieronymus Benzo; Urbanus Calveto, interpr., Novae Novi orbis historiae, id est, rerum ab Hispanis in India occidentali hactenus gestarum, et acerbo illorum in eas gentes dominatu, libri tres (Genavae, 1578. Textus) unde textus citatur.
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores de arbore fructuque cacao
- 1516 : Petrus Martyr ab Angleria, Decades de Orbe Novo p. 348 ("cacaum -i"?), cf. indicem "Cacai arbores ex quibus moneta fit, 348"
- circa 1530 : Toribius Motolinia, Historia de los Indios de la Nueva España pp. 193-194 editionis 1914 etc.
- 1552 : Martinus de la Cruz, Libellus de medicinalibus Indorum herbis f. 56v
- c. 1560 : Franciscus Cervantes de Salazar, Crónica de la Nueva España (M. Magallón, ed. Matriti: Hispanic Society of America, 1914) pp. 13, 307
- 1565 : Girolamo Benzoni, La historia del Mondo nuovo (Venetiis) ff. 102r-103v editionis 1572
- ante 1569 : Bernardinus de Sahagun, Historia general de las cosas de Nueva España (manuscriptum) lib. 10 f. 69r-v textus
- ante 1581 : Didacus Duran, Historia de las Indias de Nueva-España y islas de Tierra Firme (Mexicopoli, 1867-1880) vol. 1 pp. 176, 252, 365 etc.
- 1582 : Carolus Clusius, Aliquot notae in Garciae Aromatum historiam; Descriptiones nonnullarum stirpium, et aliarum exoticarum rerum, quae à ... Francisco Drake ... observatae sunt (Antverpiae: Plantin) pp. 28-30 (Textus apud Google Books)
- 1590 : José de Acosta, Historia natural y moral de las Indias (Hispali) pp. 250-253; Edward Grimston, interpr., The naturall and moral historie of the East and West Indies (Londinii, 1604) pp. 270-273
- 1591 : Juan de Cárdenas, Primera parte de los problemas y secretos maravillosos de las Indias. Mexicopoli, 1591 pp. 97-113 editionis 1913
- ante 1595 : Franciscus Hernandez; Nardus Antonius Recchus, scriba, De materia medica Novae Hispaniae, Philippi Secundi Hispaniarum ac Indiarum regis invictissimi iussu (manuscriptum, ante 1595) ff. 63v-65r
- 1605 : Carolus Clusius, Exoticorum libri decem (Antverpiae) pp. 55-56
- 1658 : Iacobus Bontius; Gulielmus Piso, ed., De Indiae utriusque re naturali et medica libri (Amstelaedami: apud Elzevirios) textus (pars iii pp. 196-203 apud Google Books) ("De chocolata Inda; De arbore cacavifera")
- 1753 : Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 782 (Latine)
- Fontes antiquiores de chocolata
Si plus cognoscere vis, vide etiam Socolata#Bibliographia.
- De origine
- Nathaniel Bletter, Douglas C. Daly, "Cacao and its relatives in South America" in Cameron L. McNeil, ed., Chocolate in Mesoamerica: a cultural history of cacao (Gainesville: University Press of Florida, 2006) pp. 31-68
- Charles R. Clement, Michelly de Cristo-Araújo, Geo Coppens d’Eeckenbrugge, Alessandro Alves Pereira, Doriane Picanço-Rodrigues, "Origin and Domestication of Native Amazonian Crops" in Diversity vol. 2 (2010) pp. 72-106
- Omar E. Cornejo et al., "Genomic insights into the domestication of the chocolate tree, Theobroma cacao L." apud BiorXiv (22 Novembris 2017)
- José Cuatrecasas, "Cacao and Its Allies: A Taxonomic Revision of the Genus Theobroma" in Contributions of the US National Herbarium vol. 35 (1964) pp. 379-614 (Textus apud Google Books)
- Rey Gaston Loor Solorzano et al., "Insight into the Wild Origin, Migration and Domestication History of the Fine Flavour Nacional Theobroma cacao L. Variety from Ecuador" in PLOS One (7 Novembris 2012)
- Juan C. Motamayor et al., "Geographic and Genetic Population Differentiation of the Amazonian Chocolate Tree (Theobroma cacao L)" in PLOS One (1 Octobris 2008)
- Nisao Ogata, Arturo Gómez-Pompa, Karl A. Taube, "The domestication and distribution of Theobroma cacao L. in the Neotropics" in Cameron L. McNeil, ed., Chocolate in Mesoamerica: a cultural history of cacao (Gainesville: University Press of Florida, 2006) pp. 69-89
- E. Thomas et al., "Present spatial diversity patterns of Theobroma cacao L. in the neotropics reflect genetic differentiation in Pleistocene refugia followed by human-influenced dispersal" in PLoS One vol. 7 (24 Octobris 2012)
- John A. West, "A Brief History and Botany of Cacao" in Nelson Foster, Linda S. Cordell, edd., Chilies to Chocolate: Food the Americas Gave the World (Tucson: University of Arizona Press, 1992) pp. 105-122 (Paginae selectae apud Google Books)
- Sonia Zarrillo et al., "The use and domestication of Theobroma cacao during the mid-Holocene in the upper Amazon" in Nature: Ecology & Evolution (Octobri 2018)
- De cultura
- Kauê de Sousa et al., "The future of coffee and cocoa agroforestry in a warmer Mesoamerica" in Nature Scientific Reports vol. 9 no. 8828 (20 Iunii 2019)
- De usu socolatae
Si plus cognoscere vis, vide etiam Socolata#Bibliographia.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Theobroma cacao spectant. |
Vide "Theobroma cacao" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Theobroma cacao" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |
- The Utah Chocolate Story" et "Cacao in Chaco Canyon" apud Natural History Museum of Utah