Gall-dindi.jpg

Classis : Aves 
Ordo : Galliformes 
Familia : Phasianidae 
Tribus : Meleagridini 
Genus : Meleagris 
Species : M. gallopavo 
Meleagris gallopavo 
Linnaeus, 1758  
Conservationis status

Meleagris gallopavo (binomen a Carolo Linnaeo anno 1758 statutum) est una ex duabus magnarum avium species generis Meleagridum. Quae species, in silvis Americae Septentrionalis endemica, in Mexico abhinc 1 500 annis (vel pluribus) domesticata est. Nomen Latinum Indicus pavo semel reperitur.[2]

Altera species, Meleagris ocellata, in silvis paeninsulae Iucataniae habitat.

Inter fercula gallopavonina celebriora sunt illa quae in Civitatibus Foederatis ad epulum Festi Gratias Agendi, in Britannia ad Christi Nativitatem inferuntur.

Proprietates anatomicae gallopavonisRecensere

Gallopavo mas habet carunculam dependentem de rostro. Membrum, nomine Anglico "Snood," adhibetur cum gallopavo petat coniugem. Animal aliam carunculam in collo habet, nomine Anglico, "Wattle" et "barbam" crescentem ex pectore. Munus barbae incertus est.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Fontes antiquiores
  • ante 1542 : Codex Mendoza (liber pictus, c. 1534/1542) ff. 61r, 68r; cf. Frances Berdan, Patricia Anawalt, The Essential Codex Mendoza (Berkeleiae, 1997) pp. 169, 218
  • 1599-1603 : Ulysses Aldrovandus, Ornithologiae libri XII (Bononiae 1599-1603) textus vol. 1 vol. 2 vol. 3 (citatio verificanda)
Eruditio recentior

Nexus externiRecensere

 
Meleagrides gallopavones feminae
 
Meleagris gallopavo hieme in Ontarione Canadae
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Meleagris gallopavo spectant.
  Vide "Meleagris gallopavo" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • Fossilworks • INPN France