Wikidata Sophia Coe
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Iulii 1933;
Obitus: 1994;
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: anthropologus

Familia

Coniunx: Michael D. Coe

Sophia Coe, vulgo plene Sophie Dobzhansky Coe (Pasadenae in California nata die 7 Iulii 1933; die 25 Maii 1994 mortua) de anthropologia et historia ciborum Mesoamericana inquisivit.

Filia Theodosii Dobzhansky biologi genetici Ucrainensis, Sophia Pasadenae educata est et ab anno 1940 Novi Eboraci in urbe, ubi pater ab hoc anno apud universitatem Columbiae docebat. Illa anthropologiae in collegio Radcliffiensi studuit et anno 1955 Michaeli Coe Mayanistae nupsit. Linguam Russicam ab iuventute cognoscens, opus Georgii Knorosov de scriptura Maya Anglice vertit; e quo maritus interpretationem inscriptionum Mayanarum praeter alios effecit. Sed Sophia eodem tempore de arte coquinaria Aztecorum, Mayarum, Incarum quaerebat, de qua re commentationes in libellis Petits propos culinaires scribens librum profundiorem parabat, anno 1994 titulo America's First Cuisines proditurum. Inde cum marito librum alterum de socolata, titulo The True History of Chocolate, conficiebat; quem ille, Sophia anno 1994 e cancere mortua, post duos annos divulgaverit.

Praemium Sophiae Coe, de quo sub aegide symposii Oxoniensis de Cibo Coquinaque historici ciborum quotannis certant, ad eius memoriam ope Michaelis Coe propositum est.

OperaRecensere

Libri
  • 1994 : America's First Cuisines. Austinopoli: University of Texas Press
  • 1996 (cum Michaele Coe) : The True History of Chocolate. Novi Eboraci: Thames & Hudson
Commentationes
  • 1957 (cum Michaele Coe) : recensio operis Y. V. Knorosov, Diego de Landa: Soobshchenie o delakh v Yukatani, 1566 in American Antiquity vol. 23 pp. 207–208
  • 1958 (interpres) : Y. V. Knorosov, "The Problem of the Study of the Maya Hieroglyphic writing" in American Antiquity vol. 23 pp. 248-291
  • 1982 : "On Kulich" in Petits propos culinaires no. 12 (1982) pp. 19–20
  • 1984 : "Soviet Cook Books" in Petits propos culinaires no. 16 (1984) pp. 13–27
  • 1985 : "Aztec Cuisine Part I" in Petits propos culinaires no. 19 (1985) pp. 11–22
  • 1985 : "Aztec Cuisine Part II" in Petits propos culinaires no. 20 (1985) pp. 44–59
  • 1985 : "Aztec Cuisine Part III" in Petits propos culinaires no. 21 (1985) pp. 45–56
  • 1988 : "Eating Guinea Pigs in Italy" in Petits propos culinaires no. 28 (1988) p. 63
  • 1988 : "Inca Food: animal and mineral" in Petits propos culinaires no. 29 (1988) pp. 7–17
  • 1989 : "Inca Food: vegetable" in Petits propos culinaires no. 31 (1989) pp. 29–38
  • 1991 : "Peru: the Inca and the Spaniards" in Petits propos culinaires no. 37 (1991) pp. 27–39

BibliographiaRecensere

  • Michael D. Coe, Final Report: An Archaeologist Excavates His Past. Londinii: Thames & Hudson, 2006

Nexus externiRecensere