Ecclesiae Congregationales
Ecclesiae Congregationales sunt ecclesiae Protestantes Christianae quae gubernationem ecclesiasticam Congregationalem exercent, in qua ulla congregatio libere et autonomice suas res tractat.
Multae ecclesiae Congregationales sese a familia sectarum Christianarum Protestantium quae ex ratione coniunctionis a theologo Roberto Browne anno 1592 prolata ortas fuisse dicunt. Ex motu nonconformistico per Puritanam Ecclesiae Anglicanae correctionem ortae sunt. In Magna Britannia, primi congregationalistae separatistae vel independentistae appellati sunt ad eos distinguendos Calvinistis, similiter Presbyterianis. Nonnullae congregationalistae in Britannia se Independentes iam appellant.
Ecclesiae Congregationales late constitutae sunt in Colonia Plimmutensi et Colonia Sinus Massachusettensium, deinde Nova Anglia. Latum est exemplar ecclesiarum Congregationalium a colonis a Nova Anglia in Novum Eboracum migrantibus et tum in "Boreoccidentem Veterem" (Territorium Boreoccidentale), quod Civitates Foederatae per res novas adeptae sunt, nunc civitates Illinoesia, Indiana, Michigania, Ohium, et Visconsinia (et parva Minnesotae regio). Lbera loci corpora postulantes, magni momenti fuerunt in multis motibus correctionem socialem suadentibus, inter quos motus abolitionismi, temperantiae, et suffragium mulierum. Congregationalismus in Civitatibus Foederatis hodie in tres corpora diffisus est: Coniuncta Christi Ecclesia, Societas Nationalis Ecclesiarum Christianarum Congregationalium, et Congressus Christianus Congregationalis Conservativus, qui theologice est conservatissimus.
Samoa
recensereEcclesia Christiana Congregationalis in Samoa[2] est unus ex maximis ecclesiarum Christianarum gregibus per regionem Pacifica distributis.[3] Condita est in insula Savaii anno 1830 a Ioanne Williams, missionario Societatis Missionariae Londiniensis. Ecclesia crescens collegia theologica in Samoa et Vitis constituit et iam sustinet. Sunt plus quam 100 000 sodalium qui plus quam 2000 congregationum per mundum frequentant, quorum plurima in Samoa, Samoa Americana, Nova Zelandia, Australia, et Civitatibus Foederatis sitae sunt. Ecclesia quidem Christiana Congregationalis Iamaicae in Mari Caribaeo sub constitutione Ecclesiae Samoanae cadit.
Nova Anglia
recensereCongregationalistae Novam Angliam deduxerunt et diu continuerunt, praecipue Massachusettam et Connecticutam. Saeculo septimo decimo, Peregrinatores Plimmutam Massachusettae, parvam coloniam, deduxerunt. Puritani vicos et oppida multo frequentiores in Colonia Sinus Massachusettensium et alicubi in Nova Anglia condiderunt. Rebus religiosis solidati sunt a Consilio Cantabrigiensi, anno 1648 facto. His colonis fuit Ioannes Cottonus dux maximi momenti, anno 1633 incipiente. Scripta Cottoniensia Ioanni Owen, Calvinistae theologo, suaserunt ut ab ecclesia Presbyteriana disceret. Qui deinde magnopere in progressu theologiae Congregationalisticae et notionum gubernationis ecclesiae valebat. Ionathan Edwards etiam fuit Congregationalista.[4]
Nonnulla ex primis collegiis et universitatibus in America, inter quas universitates Harvardiana et Yalensis ac collegia Dartmuthense, Williamsianum, Bowdoinianum, Medioburiense, et Amherstense, omnia a Congregationalistis condita sunt, ut deinde fuerunt collegia Carletonianum, Grinnellianum, Oberliniense, Beloitianum, et Pomonensis.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Victorian Heritage Database: Former Union Church: corner Orrong Road and King Street, Elsternwick (foundation stone laid 1889) [1]
- ↑ Samoane Ekalesia Fa'apotopotoga Kerisiano i Samoa ; Anglice Congregational Christian Church in Samoa.
- ↑ Situs priprius.
- ↑ Clifton E. Olmstead, History of Religion in the United States, p. 163.
Bibliographia
recensere- Opera Ioannis Waddington
- Congregational Martyrs. Londinii, 1861.
- Congregational Church History from the Reformation to 1662. Londinii, 1862.
- Surrey Congregational History. Londinii, 1866.
- Congregational History. 5 vol. Londinii, 1869–1880.
- McConnell, Michael W. 2003. Establishment and Disestablishment at the Founding, Part I: Establishment of Religion. William and Mary Law Review 44:2105+.
Nexus externi (ecclesiae nominibus Anglicis appellatae)
recensere- Evangelical Fellowship of Congregational Churches of the United Kingdom
- Congregational Federation of the United Kingdom
- Congregational Federation of Wales
- Congregational Union of Ireland
- Congregational Christian Churches of Canada
- Conservative Congregational Christian Conference of the United States of America
- Evangelical Congregational Church of the United States of America
- National Association of Congregational Christian Churches of the United States of America
- Fellowship of Congregational Churches of Australia
- Congregational Federation of Australia
- Congregational Union of New Zealand
- United Congregational Church of Southern Africa
- Evangelical Congregational Church of India
- World Evangelical Congregational Fellowship
- International World Congregational Fellowship