Wikidata-logo.svg Massachusetta
Res apud Vicidata repertae:
Massachusetta: insigne
Massachusetta: vexillum
Civitatum Foederatarum civitas
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 42°18′0″N 71°48′0″W
Situs interretialis

Forma

Area: 27 336.0 chiliometrum quadratum
Caput: Bostonia
Subdivisiones: Barnstable County, Barcheriensis comitatus, Bristol County, Dukes Comitatus, Essex Comitatus, Franklin County, Hampden County, Hamtoni comitatus, Middlesex County, Nantucket, Norfolk County, Plymouth County, Suffolk County, Worcester County

Gestio

Praefectus: Charlie Baker
Consilium: Massachusetts General Court

Vita

Incolae: 6 794 422
Sermo publicus: lingua Anglica
Zona horaria: UTC-5, America/New_York

Commemoratio

Praeceptum: Ense petit placidam sub libertate quietem

Massachusetta,[1] sive Massachuseta[2] vel Massaciusseta,[3] rite Respublica Massachusettensis[4] (Anglice: Commonwealth of Massachusetts) vel Respublica Massachusettensium,[5] est civitas Civitatum Foederatarum Americae. Reipublicae finitimae sunt ad septentrionem Mons Viridis et Nova Hantescira, ad occidentem Novum Eboracum, et ad meridionalem Rhodensis Insula et Connecticuta. Ad orientalem, respublica Oceanum Atlanticum spectat.

HistoriaRecensere

Respublica est omnis divisa in partes duas: pars prima, Colonia Plimmuta nominata, anno 1620 condita est, altera, Colonia Sinus Massachusettensis nominata, anno 1630. Ambae partes ab Anglis dissensis, qui saepe in Civitatibus Foederatis "Perigrinatores" (Anglice Pilgrims) nominantur, conditae sunt. Nomen Massachusettae ipsum de hominibus indigenis, "Mass-achu-setts" nominati, datum est. Latine, Mass-achu-setts significat 'in loco collis magni'.

Die 19 Aprilis 1775, in pugnis Lexingtoniensi et Concordiensi, Bellum Libertatis Americae coepit. Prima nocte, Paulus Revere equitavit ut amici libertatis Britannos adgressos esse sciverint. Multa proelia clara hic facta sunt.

Vide etiam Indicem gubernatorum Massachusettae.

SignaRecensere

  • Cursualis abbreviatio: MA
  • Sententia (etiam in vexillo): "Ense petit placidam sub libertate quietem."

GeographiaRecensere

Respublica in quattuordecim comitatus divisa est: Barumstabuli, Berceriensis, Bristolium, Ducis, Essexia, Franklinius, Hampden, Hamtoni, Middelsexia, Nantucket, Norfolcia, Plimmuta, Suffolcia, Vigornia

Regiones Massachusettae sunt, ab occidente ad orientem: Massachusetta Occidentalis, Bercerienses, Vallis Antecursor, Vallis Quabbin, Montachusett-Comitatus Septentrionalis, Comitatus Australis, Massachusetta Media, Vallis Lapisniger, Vallis Merrimac, Urbs Occidentalis, Bostonia Magna, Litus Septentrionalis, Promunturium Ann, Massachusetta Euroaustralis, Ora Australis, Litus Australis, Promunturium Callarias, Insulae

UrbesRecensere

NotaeRecensere

  1. Neograece Μασσαχουσέττη, id est Massachūsĕttē.
  2. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6)..
  3. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X.
  4. In reipublicae sigillo.
  5. Usu Universitatis Harvardianae.
Porta: Civitates
Foederatae Americae

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Massachusetta spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 42°18′0″N 71°48′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "606926" apud USGS  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Situs publicus (Anglice)