Wikidata-logo.svg Plimmuta
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 50°22′17″N 4°8′32″W
Numerus incolarum: 267 918
Zona horaria: UTC
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: City of Plymouth

Geographia

Superficies: 79.29 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Brestia, Civitas Gdinensis, Fanum Sancti Sebastiani, Plymouth, Bata, Sekondi-Takoradi

Plimmuta[1] (Anglice Plymouth) est urbs Devoniae in Anglia meridiano-occidentali sita, ad ostium fluminis Tamari (vel Hamoaze) iacens, ubi nundinae et mercatus ex anno 1439 habentur.[2] Ibi portus cum navalibus patet, et classis regia collocatur. Tamari Pons et Alberti Pons Regalis ferunt viam et ferroviam ad Saltash Cornubiae. Ecclesia cathedralis est sedes episcopi dioecesis Romanae Catholicae Plimmutae.

Res gestaeRecensere

 
Despectus in Plimmutam

Urbs nomen Anglicum Plymouth exinde ab anno 1493 habet, antea Sutton appellata est.

Peregrinatores saeculo XVII hinc navi Mayflower nominata emigraverunt ut anno 1620 coloniam in America conderent.

 
Regio The Hoe

In bello altero orbis terrarum Germani aeroplanis in oppidum impetum fecerunt, et magnam partem urbis destruxerunt. Post bellum urbs stilo annorum 1950 iterum aedificata est.

In urbe globis ignivomis destructa ad ecclesiam Sancti Andreae ad portam signum ligneum apparuit verbo Latino resurgam ornatum

Hic milites Americani et Britannici in naves impositi sunt ut magnam incursionem in Normanniam a Germanis occupatam faceret.

Plimmutae urbs unificatio? oppida Plimmuta (olim Sutton), Portus Devoniae et "Stonehouse"? est.

NotaeRecensere

  1. "Plimmuta, Plimmouth, Devon, portus" (p. 133 apud Google Books)
  2. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 50°22′17″N 4°8′32″W • GeoNames • Facebook Places • Vision of Britain  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Plimmutam spectant.
  • "Plymouth" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
  • "Plymouth" in Daniel Lysons, Samuel Lysons, Devonshire: a general and parochial history of the county (Magna Britannia. 1822. ~)