Colonia Plimmuta
Colonia Plimmuta, aliquando Nova Plimmuta et Colonia Sinus Plimmutensis appellata, fuit colonicum facinus Anglicum in America Septentrionali a 1620 ad 1691 constitutum. Prima coloniae deductio ad Novam Plimmutam fuit, parvum locum a Capitaneo Ioanne Smith quondam spectatum et nominatum. Deductio, quae pro capite coloniae fuit, hodie est Plimmuta Massachusettae, oppidum huius aetatis. Colonia Plimmuta summa gloria plurimum partis meridiorientalis civitatis hodiernae Massachusettae occupavit.
Colonia, a Separatistis, Brownistis, et Anglicanis una Peregrinatores appellatis condita, erat, cum Iacobopoli aliisque deductionibus in Virginia constitutis, una ex primis coloniis prosperis ab Anglicis in America Septentrionali condita, et prima deductio perennis Anglica aliquantulum magna in regione Nova Anglia sita. Colonia, a Squanto adiuta, indigena gentis Patuxet, foedus cum Principe Massasoit fecit, quod prosperitatam coloniae confirmare adiuvit. Incolae primas partes in Bello Regis Philippi egerunt, in uno ex primis Bellis Indicis gestis. Colonia ad ultimum cum Colonia Sinus Massachusettensium aliisque territoriis anno 1691 ad creandam Provinciam Sinus Massachusettensium commixta est, Gulielmo et Maria regnantibus.
Plimmuta, contra brevitatem historiae colonicae, eximias partes in historia Civitatum Foederatarum egit. Magna numeri incolarum Plimmutae portio, potius quam mediatores (sicut multi coloni Iacobopolis), erant fugitivi, insectationem propter religionem effugientes, locumque ubi consuetudinibus ritibusque suis venerari possent petentes.
Sociales et legitimae coloniae formulae ad fides religiosae moresque Anglicos arte conectae sunt. Multi homines eventusque ad Coloniam Plimmutam pertinentes facti sunt partes eruditionis vulgaris Americanae, memoriá Americae Septentrionalis Festi Gratiarum Actionis et monumento Saxo Plimmutensi appellato non exclusis.
Auctus coloniae
recensereNumerus civium[1] | ||
---|---|---|
Tempus | Numerus civium | |
December 1620 |
99 | |
Aprilis 1621 |
50 | |
November 1621 |
85 | |
Iulius 1623 |
180 | |
Maia 1627 |
156 | |
Ianuarius 1630 |
paene 300 | |
1643 | circa 2000 | |
1691 | circa 7000 |
Gubernatores Coloniae Plimmutae[2] | ||
---|---|---|
Tempora | Gubernator | |
1620 | Ioannes Carver | |
1621–1632 | Gulielmus Bradford | |
1633 | Eduardus Winslow | |
1634 | Thomas Prence | |
1635 | Gulielmus Bradford | |
1636 | Eduardus Winslow | |
1637 | Gulielmus Bradford | |
1638 | Thomas Prence | |
1639–1643 | Gulielmus Bradford | |
1644 | Eduardus Winslow | |
1645–1656 | Gulielmus Bradford | |
1657–1672 | Thomas Prence | |
1673–1679 | Iosiah Winslow | |
1680–1692 | Thomas Hinckley |
Nexus interni
Adnotationes
recensere- ↑ Deetz, Patricia Scott; James Deetz (2000). "Population of Plymouth Town, County, & Colony, 1620–1690". The Plymouth Colony Archive Project.
- ↑ "Governors of Plymouth Colony". Pilgrim Hall Museum. 1998.
Bibliographia
recensere- Addison, Albert Christopher. 1911. The Romantic Story of the Mayflower Pilgrims, and Its Place in the Life of To-day. Bostoniae: L. C. Page & Company.
- Deetz, James, et Patricia Scott Deetz. 2000. The Times of Their Lives: Life, Love, and Death in Plymouth Colony. Novi Eboraci: W. H. Freeman and Company. ISBN 0716738309.
- Demos, John. 1970. A Little Commonwealth: Family Life in Plymouth Colony. Novi Eboraci: Oxford University Press.
- Johnson, Paul. 1997. A History of the American People. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 0060168366.
- Philbrick, Nathaniel. 2006. Mayflower: A Story of Courage, Community, and War. Novi Eboraci: Penguin Group. ISBN 0670037605.
- Weinstein, Allen, et David Rubel. 2002. The Story of America: Freedom and Crisis from Settlement to Superpower. Novi Eboraci: DK Publishing. ISBN 0789489031.
Nexus externi
recensere- America Colonica: Colonia Plimmuta 1620, www.u-s-hstory.com
- Historia Oppidi Plimmutae 1620, books.google.com
- Naves Peregrinatorum a 1602 ad 1638, www.packrat-pro.com
- Propositum Archivi Coloniae Plimmutae, www.histarch.uiuc.edu
- Tempora Coloniae Plimmutae, www.plimoth.org