Mayflower[1] fuit navis Peregrinatorum quae anno 1620 navigationem historicam ab Anglia ad Novum Mundum fecit. Navis centum et duos vectores in duobus gregibus transportavit: religiosos Separatistas Nederlandia, et plerumque non religiosos colonos Londinio migrantes. Haec navigatio facta est iconica in primis historiae Americanae annalibus narratio relata, tragicam mortis vitaeque in difficillimis circumiectis hiemis Novae Angliae fabulam narrans. Fastigium navigationis, Pactio Mayflower signata, late habetur unum ex gravissimorum momentorum temporis in historia Americae et Civitatum Foederatarum, fundamenta civitatis hodiernae formae gubernationis sui democraticae et principalium libertatum praebens.

Mayflower in Plymouth Harbor a Gulielmo Halsall picta (1882).

Adnotationes

recensere
  1. Nomen saepe saeculo septimo decimo May-flower scriptum.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mayflower spectant (Mayflower, Mayflower (ship)).
 

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!