Aperire sectionem principem
Merrimack Fluvius Lowelliae in Massachusetta.

Merrimack Fluvius, vel Merrimac tantum (litteris olim inventis[1]), est fluvius 117 milia longus[2] in Civitatibus Foederatis septentrionibus et orientalibus. Qui ex confluentia fluviorum Pemigewasset et Winnipesaukee prope Franklinium oppidum in Nova Hantonia oritur,[3] ad meridiem in Massachusettam transiens, ad septentriones et orientem fluit, donec in Oceanum Atlanticum iuxta Portum Neubiriae defluit.

In cultura AmericanaRecensere

 
Merrimack Fluvius et amnes in eum influentes.
 
Merrimack Fluvius Pembroke in oppido Novae Hantoniae.
 
Merrimack ex Haverhill ad ostium iuxta Portum Neubiriae in Massachusetta fluens.

Merrimack, nomine Virginia, erat navis quae partes magni momenti in Proelio Hampton Roads in Bello Civili Americano mense Martii 1862 egit.

Carmen "Merrimack River" (de fluvio) et eius reprise instrumentale in Amanda Leigh (2009), albo Amandae Moore, indigenae Nassoviae Novae Hantoniae, audiri possunt.

Avalon, mythistoria historica Anyae Seton, partem comprehendit quae fictum viatorum Hibernicorum et Anglicorum saeculi noni adventum ad Merrimack Fluvium et eorum facinora cum Indis Americanis loci facta depingit.

NotaeRecensere

  1. Encyclopaedia Britannica, ed. 11a (1911), 18: 173.
  2. "National Hydrography Dataset high-resolution flowline data". The National Map. U.S. Geological Survey .
  3. "The Voice of the Merrimack". Merrimack River Watershed Council. 2007 .

BibliographiaRecensere

  • Currier, John James. 1902. History of Newbury, Mass. 1635–1902. Bostoniae: Damrell & Upham.
  • Johnson, Linck C. 1986. Thoreau's Complex Weave: The Writing of A Week on the Concord and Merrimack Rivers with the Text of the First Draft. Charlottesville: University of Virginia Press.
  • Meade, J. W. 1869. The Merrimack River: its source and its tributaries. Bostoniae: B. B. Russell.
  • Walker, Joseph B. 1863. The Valley of the Merrimack. Collections of the New Hampshire Historical Society, 414–32. New Hampshire Historical Society.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Merrimack Fluvium spectant.