Universitas Yalensis (Anglice Yale University) est universitas privata Novo Portu in urbe Connecticutensi sita. Anno 1701 nomine Schola Collegiata condita est, tum tertia universitas in Tredecim Coloniis fundata, post Universitatem Harvardianam et Collegium Gulielmi et Mariae. Universitas ex Elihu Yale appellatur, qui pecuniam librosque ei donavit.

Wikidata Universitas Yalensis
Res apud Vicidata repertae:
Universitas Yalensis: logotypus
Universitas Yalensis: logotypus
studium privatum, universitas inquisitoria, Collegia colonica, non lucrativa, domus editoria academica
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 41°18′40″N 72°55′36″W
Situs: Novus Portus

Rectio

Rector: Peter Salovey, Rick Levin
Nomen officiale: Yale University;
Locus: Woodbridge Hall, New Haven, CT, 06520
Situs interretialis
Praetorium: Novus Portus;

Populus

Lingua: Anglice

Origo

Inceptio: 1701

Commemoratio

Adagium: Light and Truth, Lux et Veritas, אור ואמת, Свет и Правда
De adagio: Urim and Thummim, Lux et veritas

Tabula aut despectus

Universitas Yalensis: imago
Universitas Yalensis: imago

Hodie Universitas Yalensis est socius Foederis Hederani.

Collegia

recensere
 
Despectus in Collegium Sillimanense, maximum collegiorum domicilium.

Collegium Yalense quattuordecim collegia domicilia habet, inter quae discipuli graduandi distribuuntur: Collegia Berkleianum, Branfordense, Davenport, Ezra Stiles, Beniaminus Franklinium, Gratia Hopper (ante Calhoun), Ionathan Edwards, Morse, Pauli Murray, Piersonianum, Saybrugiense, Silliman, Timotheus Dwight, et Trumbull.

Cum multi discipuli anni primi in Campo Vetere habitant, ei collegiorum Timothei Dwight et Silliman collegia ipsa incolunt per quattuor annos.

Scholae Graduatorum

recensere

Etiam in universitate scholae discipulorum graduatorum sunt, quae sunt:

  • Schola Architecturae
  • Schola Artis
  • Schola Divinitatis
  • Schola Graduatorum Artium Scientiarumque, quae anno 1861 primum doctoris philosophiae diploma in Civitatibus Foederatis concessit.
  • Schola Iurisprudentiae
  • Schola Medicinae
  • Schola Musicae
  • Schola Salutis Publicae

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere


 

Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!