Ioannes Williams, vulgo John Williams (17961839) fuit missionarius Anglicus qui in Oceano Pacifico Australi elaboravit.

Ioannes Williams, missionarius

Natus est prope Londinium, et faber metallicus institutus est. Apud Surrey Chapel Londinii mense Septembri anni 1816, Missionaria Londinii Societas eum creavit missionarium. Anno 1817, is et uxor ad Insulas Societatis, circulum insularum Tahitios amplectentium, cum Gulielmo Ellis uxoreque navigaverunt. Hi eorum primum stationem Raiateae in insula constituerunt, unde ei alias insularum Polynesiarum catenas inviserunt, aliquando cum Ellis uxoreque et cum aliis Missionariae Londinii Societatis procuratoribus. In Aitutakis anno 1821 egressi sunt. Deinde, Williams et uxor fuerunt prima missionariorum familia quae ad Samoam pervenerunt.

Mense Novembri 1839 Erromangoni in insula Vanuatuensi, ubi Williams ignotus erat, ipse et Iacobus Harris eius socius interfecti et comesi sunt. Lapis ad Williams memoriam Rarotongae in insula anno 1839 erectus est, et ibi iam exstat. Uxor postremo sepulta est cum filio, Samuel Tamatoa Williams (qui natus erat in Vanuatu), in Cedar Circle in Coemeterium Abney Park Londonii; nomen mariti et recordatio eius mortis in prominentissimo latere scalpti sunt.

Bibliographia

recensere
 
Monumentum Ioannis Williams uxori et filio dicatum, apud coemeterium Ecclesiae Congregationalis in Abney Park. Photographia facta mense Aprili 2006.
  • French, James. 1888. Walks in Abney Park Cemetery.
  • Hiney, Tom. 2000. On the Missionary Trail: a Journey through Polynesia, Asia and Africa with the London Missionary Society.
  • Williams, John. 1838. A Narrative of Missionary Enterprises in the South Sea Islands; With Remarks upon the Natural History of the Islands, Origin, Languages, Traditions, and Usages of the Inhabitants. Londinii: John Snow.