Niva[1] (Russice Нива) est flumen in regione Murmanica Russiae. E lacu Imandra incipit, per Pinosero et Plesosero lacus transit et in sinum Kandalaxiensem maris Albi effunditur. Longitudo Nivae 36 chm est. Aurorae Polares (Poliarnye zori) urbs ad Nivam et Kandalaxia prope ostium eius sitae sunt.

Niva
Nivae ostium in Kandalaxia
Longitudo36 chm
Altitudo fontis127 m
Decursus aquae154 /s
Area systematis12 830 chm²
FonsImandra
OstiumSinus Kandalaxiensis maris Albi
RegioRegio Murmanica Russiae
 
Nivae pelvis siccationis annis octogesimis saeculi XX (manuscriptum Russicum)

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 67°7′48″N 32°25′5″E, 67°23′17″N 32°32′49″E, 67°8′9″N 32°25′23″E • OpenStreetMap • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nivam flumen spectant.
  • Niva in Registro nationali aquarum (Russice)