Insulae Solovecensis Magnae e mari despectus

Solovecenses insulae[1] (Russice Соловецкие острова, Soloveckije ostrova) vel simpliciter Solovki (Соловки) sunt insulae in mari Albo. In regionem Archangelopolitanam Russiae inclusae sunt.

Archipelagus est plus quam centum insularum, quarum maximae:

  • Solovecensis vel Solovecensis Magna
  • Anzerensis[2]
  • Muxalma

aliaeque.

Aream communem circa 347 km² et circa 900 incolas habent. Monasterium Solovecense in insula Solovecensi Magna situm est.

NotaeRecensere

  1. Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus … scripsit Ioannes Martinov Cazanensis SJ, Bruxellis 1863, p. 111—112; Lexikon linguae paleoslovenicae, vol. I—IV, 1958—1997), multis locis; Ignatii Kulczynski Specimen ecclesiae Ruthenicae, Parisiis et Tornaci, 1733, p. 143, etc.
  2. Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus … scripsit Ioannes Martinov Cazanensis SJ, Bruxellis 1863, p. 39.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 65°5′0″N 35°53′0″E, 65°6′15″N 35°48′2″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica