Paeninsula Piscatorum[1] vel Piscatoria[2] (Russice Рыбачий п-ов, Lappice Giehkirnjárga, Finnice Kalastajasaarento) est paeninsula in regione Murmanica Russiae sita; a litore paeninsulae Kolaensis in mare Barentsianum eminet. Ab occidente sinu Varangico alluitur. Isthmo tenuissimo continente adiungitur, ut paene insula sit. Tsipnavolok[3], Vaidoguba[4] et Zubovka tres vici paeninsulae Piscatorum sunt.

Saxa in litore paeninsulae Piscatorum

Nota recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad paeninsulam Piscatorum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 69°42′0″N 32°36′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon