Petschora[1] (Russice Печора, Pečora, Komi Печӧра, Nenetice Санэро’’ яха) est flumen in parte septentrionali Russiae Europaeae, in re publica Komi et districtu (circulo) autonomo Nenetico Foederationis Russicae.

Petschora
Petschora in territorio Permico
Longitudo 1809 chm
Altitudo principii 2050 m
Moles decussis 4100 (in ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 322 000 chm²
Principium Urales septentrionales
Ostium Mare Barentsianum
Regio Res publica Komi,
districtus Neneticus

Vide etiam paginam discretivam: Petschora (discretiva)

In montibus Uralibus septentrionalibus incipit; tantum anno 1981 ab expeditione Ioannis Prosvirnin fons inventus est. 1809 chm patet. Per montes primo fluit; partem itineris sui maximam per taigam et per silvas intactas Komienses transit et fluxum inferiorem per tundram facit. In cornua duo, Petschoram Maiorem et Minorem, 130 chm ab ostio dividitur, prope Ripam Albam urbem delta format et in sinum Petschorensem maris Barentsiani effunditur.

Ad Petschoram sitae sunt urbs eiusdem nominis (ad rem publicam Komi pertinens) atque urbs Ripa Alba (sedes administrativa districtus autonomi Nenetici).

NotaeRecensere

 
Tabula geographica pelvis siccantis Petschorae fluvii

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petschoram spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 62°12′6″N 59°25′55″E, 68°18′27″N 54°25′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica