Stzuchogora[1] (Russice Щугор, Čšugor) est flumen in re publica Komiensi Russiae. In montibus Uralibus septentrionalibus oritur, circiter 300 chiliometra per silvas intactas Komienses fluit, cataractas et aquas cadentes habet et in Petschoram contra Ostium Stzuchogorae (Ust'-Čšugor) vicum effunditur. Saeculo XIX Tractus Sibiriacovii (Sibiriakovskij trakt) frugibus ab Obio ad Petschoram vehendis in regione Stzuchogorae constructus erat.

Stzuchogora
Stzuchogorae cataracta magna
Longitudo 300 chm
Altitudo fontis 750 m
Decursus aquae 252 (30 chm ab ostio) /s
Area systematis 9600 chm²
Fons Urales Septentrionales
Ostium Petschora
Regio Komi (res publica)

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 64°15′11″N 57°35′27″E, 63°11′9″N 59°14′7″E, 64°15′12″N 57°35′25″E, 64°15′11″N 57°35′37″E • OpenStreetMap • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stzuchogoram spectant.
  • Stzuchogora in situ Repertorii aquarum nationalis (Russice)