Rosa ventorum
Rosa ventorum[1] est tabula stelliformis qua regiones e quibus venti flant describitur.
Regiones ventorum
recensereVenti flant:
- a septentrionibus: Boreas, Septentrio
- ex orientali parte: Eurus vel Subsolanus
- ex australi parte: Auster, Subsolanus, Notus
- ex parte inter australem et partem inter australem et occidentalem:
- ex parte inter australem et occidentalem partem: Africus
- ex parte inter partem inter australem et occidentalem et occidentalem partem:
- ex occidentali parte: Zephyrus vel Favonius
Rosae ventorum
recensereLucius Apuleius ventorum regiones explanat
recensereLucius Apuleius in libro de mundo ita ventos describit: "Nunc nomina exsequemur regionesque ventorum. Euros oriens, boreas septemtrio, occidens Zephyros, austros medius dies mittit. Hos quattuor ventos alii plures interfluant. Nam quamvis eurus sit ventus orientis, idem tamen aparctias accipitur nomen, cum eum oriens aestivus effundit; apeliotes autem vocatur, cum aequidianis exortibus procreatur; eurus est, quando hiemalis ortus portis emittitur. Zephyrus vero, quem Romana lingua favonium novit, hic cum de aestivis occiduis partibus surgit, iapygis nomine cieri solet; at ille qui propior est aequinoctiali plagae ... (notus) et quia, qui VII stellarum regione generatur, et huic vicinus est aparctias; hic (propior est) ... ad diem medium. Thrascias et argestes: sunt indidem flantes. Austrorum in nominibus illa est observata diversitas; namque cum de abscondito polo flatus adveniunt, notus est, euronotus ille qui inter notum atque eurum medius effringit, ex alio latere libonotus e duobus unum facit."
Nostra aetate
recensereNostra aetate rosa ventorum habet triginta duo regiones quae omnes nomina Latina habent secundum patrem S.I. et missionarium apostolicum in Indiam missum Iosephum Thieffenthaler. Liber anno 1788 editus est.[3]
Rosa ventorum Iosephi Tieffenthaler est haec:
- a septentrionibus: Boreas, Septentrio
- ex parte inter septentrionalem et orientalem partem: Borrh-apeliotes
- Hypo-Caecias
- ex parte inter partem inter septentrionalem et orientalem et partem orientalem: Caecias Helespontius
- Meso-Caecias
- ex orientali parte: Subsolanus
- Hypeurus
- ex parte inter orientalem et partem inter orientalem et australem: Eurus vel Vulturnus
- Meseurus
- ex parte inter orientalem et australem partem: Not-apeliotes
- Hypo-Phoenix
- ex parte inter partem inter orientalem et australem et partem australem: Phoenix Gangeticus
- Meso-Phoenix
- ex australi parte: Auster, Notus
- Meso Libonotus
- ex parte inter australem et partem inter australem et occidentalem: Libonotus, Ausro-Africus
- Hypo-Libonotus vel Hypolips
- ex parte inter australem et occidentalem partem: Africus vel Noto-Lybicus
- Meso-Africus
- ex parte inter partem inter australem et occidentalem et occidentalem partem: Africus subvesperus
- Hypafricus
- ex occidentali parte: Zephyrus vel Favonius
- Meso-Corus
- ex parte inter occidentalem partem et partem inter occidentalem et septentrionalem: Corus, „iuxta Hubnerum“ Argestes, Iapyx
- Argestes vel Hypo-Caurus
- ex parte inter occidentalem et septentrionalem partem: Borrholybicus, „iuxta autorem Dictionarii latini“ Caurus, Iapyx, Melamborus vel Circius
- Hypocircius
- ex parte inter partem inter occidentalem et septentrionalem et partem septentrionalem: Circius Gallicus
- Meso-Circius-Thracius
Notae
recensereNexus interni
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad rosam ventorum spectant. |