Chibinenses montes[1] (Russice Хибины, in lingua Lapponica Kildinensi Умптек[2]) sunt iugum montium in paeninsula Kolaensi. In regione Murmanica Russiae siti sunt. Mons altissimus Judyčvumčorr 1200,6 m altitudinis est. Partem mediam montium Chibinensium planities elatae Kukisvumčorr et Časnačorr occupant.

Montes Chibinenses autumno

Tundra et silvitundra declivia montium Chibinensium occupant. Apatity et Kirovsk urbes sub montibus stant. Imandra lacus sub montibus Chibinensibus iacet.

NotaeRecensere

  1. Flora regionis Murmanensis, vol. V, 1966, pp. 435, 452; cf. binomina Rhamphomyia chibinensis, Laccaria chibinensis, Mucor chibinensis, Papaver chibinense, Bryum chibinense; cf. Chibiny, Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Хибины.
  2. Nomen ipsum Chibin Lapponice montes significat.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 67°44′5″N 33°43′34″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica