Lacus Superior[1] est unus e Lacubus Magnis, cuius aquae et litora in Michigania, Minnesota, Ontario, et Visconsinia sita sunt. Qui lacus est maximus e Magnis Lacubus.

Lacus Superior (Caeruleus Berolinus pictus) et ceteri Lacus Magni.

Varii lociRecensere

Pactio Magnorum LacuumRecensere

Anno 2005, civitates Magnorum Lacuum Ohium, Michigania, Novum Eboracum, Pennsilvania, Illinoesia, Indiana, Visconsinia, et Minnesota, et Ontario provincia Canadiensis Pactionem Sustinendarum Opum Aquariarum Magnorum Lacuum et Pelvis Fluminis Sancti Laurentii (Great Lakes–St. Lawrence River Basin Sustainable Water Resources Compact) sanxerunt, quam Praeses Georgius W. Bush legem Septembri 2008 fecit. Pactio, ratio internationalium iurum aquariorum gerendorum a Consilio Magnorum Lacuum (Great Lakes Commission), deductionem aquae ex Magnis Lacubus ad civitates remotas obstare intendit, et normas usurpandi conservandique praescribit. Ambae maiores factiones politicae pactionem fulciunt, a Senatore Georgio Voinovich (R-OH) et Gubernatore Jennifer Granholm (D-MI) promotae, sed ob siccitates frequentis et paucitatem aquae, populo in civitatibus meridio-occidentalibus Civitatum Foederatarum non grata est.

NotaeRecensere

  1. "a Lacu Superiore": Ioannes Luyts, Introductio ad geographiam novam et veterem (1692) (p. 701 apud Google Books).

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Superiorem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°31′44″N 87°45′36″W • OpenStreetMap • 6043717 GeoNames • "1618946" apud USGS  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica