Antonius Pauli filius Čechov (Russice: Антон Павлович Чехов, tr. Anton Pavlovič Čechov ; 29 Ianuarii[1] 186015 Iulii[2] 1904) fuit scriptor fabularum narratiunculae et ludorum scaenicorum, et medicus Russicus, habitus unus ex maximorum mundi scriptorum fabularum.[3] Is dramatista quattuor ludos nunc classicos excogitavit, et eius fabulae breves habentur maximi momenti a scriptoribus et criticis.[4][5] Čechov res medicas ferme per eius cursum litterarium tractavit: "Medicina est mea uxor legitima," inquit, "et litterae mea amica."[6]

Wikidata Antonius Čechov
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Čechov: imago
Antonius Čechov: imago
Antonius Čechov: subscriptio
Antonius Čechov: subscriptio
Nativitas: 17 Ianuarii 1860; Taganrogium
Obitus: 15 Iulii 1904; Badenweiler
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Антонъ Павловичъ Чеховъ

Familia

Genitores: Pavel Chekhov; Evgenia Chekhova
Coniunx: Olga Knipper

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Laro male anno 1896 excepto, Čechov theatrum renunciavit, sed ludus iterum in scaenam proditus est anno 1898, a Constantini Stanislavskij Theatro Artis Moscuensi, quod postea Ioannem Avunculum protulit et primas exsecutiones fecit Čechov ultimorum ludorum, Trium sororum et Horti cerasei. Haec quattuor opera histrionum gregem duriter provocant. Ait Ioannes McKellen: "Actores Čechov sicut montem scandunt, funibus coniuncti, gloriam communicantes, si cacumen adsequuntur" (Miles 1993:9).[7]

Ei fuit villa Ialtae in oppido maritimo, ubi sua maximi momenti dramata, Hortus ceraseus et Tres sorores, scripsit, et ad ipsam fere vitae finem habitabat, villa quae anno 1957 magistratum iussu museum facta est Čechoviense.

Drama Hortus ceraseus etiam origo thematis mythistoriae Shayō a Dazai Osamu factum est.

 
Aedes natalis Antonii Čechov Taganrogii, Russiae

Natus est Antonius Čechov die 29 Ianuarii 1860 prope mare Asoviense, oppido Taganrogii Russico. Pater, Paulus, (1825—1898) fuit mercator Taganrogii, mater, Eugenia, (1835—1919). Parentibus Antonii Čechov nati sunt liberi sex: Alexander (1855), Nicolaus (1858), Antonius (1860), Ioannes (1861), filia singularis Maria (1863), denique Michael (1865). Condicio familiae pecuniariae in egestate fuit. Religiositas acerba describitur, et pater Paulus filios suos horae canticae cottidie interesse cogebat. Anton vir simul modestus etiam receptus et festivus crescebat. In gymnasio interpretationibus satiricis notus erat. Eo in tempore Antonius cum fratribus suis theatrum Taganrogii frequentabat, et postea domo primas fabulas proprias scripsit.

Anno 1878, tum Antonius Čechov 18 annos natus fuit, pater suus corruit, quo Imperio Russico (1721—1917) ineunte mandato comprehensionis adaequavisset, ut familia cetera ex oppido in Moscuam fugit. Ab eo tempore, in Taganrogio, Antonius solitarius erat, domicilium conduxit. Anno 1879, post maturam autem, studium medicinae Universitate Caesarea Moscuensi inivit.

 
Čechov anno 1889, aetate 29
 
Čechov apud Melichovo.
 
Čechov iuvenis (laeva) et Nicolaus frater, 1882
 
Čechov et Leo Tolstoj apud Ialta, 1900.
 
Čechov et Maximus Gor'kij apud Ialta.
  1. Apud Calendarium Iulianum, 17 Ianuarii
  2. Apud Calendarium Iulianum, 2 Iulii
  3. "Russian literature; Anton Chekhov," Encyclopaedia Britannica, http://www.britannica.com/eb/article-29160/Russian-literature.
  4. "Admodum probabiliter optimus mundi fabularum brevium scriptor"—Raymond Carver, "Greatest Short Story Writer Who Ever Lived," in praefatio Rosamund Bartlett libri About Love and Other Stories, p. 20 A Chekhov Lexicon, by William Boyd, The Guardian, 3 Iulii 2004, inventum 16 Februarii 2007.
  5. "Stories . . . which are among the supreme achievements in prose narrative"—George Steiner, de "The Undiscovered Chekhov" in The Observer 13 Maii 2001 Vodka miniatures, belching and angry cats, inventum 16 Februarii 2007.
  6. Epistola ad Alexei Suvorin, 11 Septembris 1888. Epistolae Antonii Čechov.
  7. "Chekhov's art demands a theatre of mood" (Vsevolod Meyerhold, in Allen 2001:13); "A richer submerged life in the text is characteristic of a more profound drama of realism, one which depends less on the externals of presentation" (Styan 1981:84).

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Čechov spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •