Territorium Fortunianum[1] vel Chabarovskense[2] (Russice Хабаровский край, tr. Chabarovskij kraj) est subiectum Foederationis Russicae, die 20 Octobris anni 1938 formatum, cum territorium Extremorientale in hoc territorium et territorium Maritimum divisum esset. In districtum foederalem Extremorientalem inclusum est.

Wikidata Territorium Fortunianum
Res apud Vicidata repertae:
Territorium Fortunianum: insigne
Territorium Fortunianum: insigne
Territorium Fortunianum: vexillum
Territorium Fortunianum: vexillum
territorium Russicae Foederationis
Civitas: Russia
Locus: 54°48′0″N 136°50′0″E
Situs interretialis

Forma

Area: 787 633 chiliometrum quadratum
Caput: Fortunia
Subdivisiones: Amursky District, Ayano-Maysky District, Bikinsky District, Vaninsky District, Verkhnebureinsky District, Vyazemsky District, Khabarovsk Krai, Komsomolsky District, Khabarovsk Krai, Imeni Lazo District, Nanaysky District, Nikolayevsky District, Okhotsky District, Imeni Poliny Osipenko District, Sovetsko-Gavansky District, Solnechny District, Tuguro-Chumikansky District, Ulchsky District, Khabarovsky District, Q27517125, Komsomolsk-on-Amur Urban Okrug

Gestio

Praefectus: Dmitry Demeshin

Vita

Incolae: 1 301 127
Sermo publicus: Russica
Zona horaria: Tempus Eocrateanum, Asia/Vladivostok

Sigla

Siglum autoraedarum: 27

Tabula aut despectus

Territorium Fortunianum: situs
Territorium Fortunianum: situs

In parte meridionali Siberiae orientalis situm et cum regionibus regione Magadanensi et re publica Iacutia (in septentrione) et regione Amurensi (in occidente) et regione autonoma Iudaica et re publica populari Sinarum (in meridio-occidente) et territorio Maritimo (in meridio-oriente) conterminum est. Mare Ochotense Oceani Pacifici litora territorii alluit. Fretum Nevelskii et fretum Tataricum a Sachalina insula id separant. Aream 431 892 chm² et plus 1065 milia incolarum (anno 2019) habet.

Urbes recensere

Metropolis est Fortunia et urbs territorii secunda maxima Permicum. Ochotium fuit prima arx Russica in his terris. Nicolaopolis ad Amurem portus est prope ostium Amuris situm. In Portu Augusto Ferriviae a Baicale ad Amurem statio extrema sita est.

Flumina recensere

Amur per territorium fluit et in mare Ochotense influit. Ussuri et Bureia et Amgun accolae Amuris sunt. Maia et Iudoma fluvii in territorio oriuntur. Uracus et Ochota in territorio et oriuntur et in mare Ochotense influunt.

Montes recensere

Iuga Suntar Chaiata et Palmarium et Dzhugdzhur et Iudomense partem territorii occupant.

Notae recensere

  1. De Fortunia nomine derivatum.
  2. Cf.: Nikolajeva, T.L., 1967. Hydnaceae regionum Amurensis, Chabarovskensis et Primorskensis, in: Novosti Sistematiki Nizshikh Rastenii, 4:237—243.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Territorium Fortunianum spectant.