Wikidata-logo.svg Permicum
Res apud Vicidata repertae:
Permicum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 50°33′0″N 137°0′0″E
Numerus incolarum: 249 810
Zona horaria: UTC+10
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Andrey Viktorovich Klimov, Alexander Viktorovich Zhornik
Procuratio superior: Komsomolsk-on-Amur Urban Okrug

Geographia

Superficies: 325.10 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Jiamusi, Kamo

Vide etiam paginam discretivam: Nicolaopolis (discretiva)

Permicum[1], vulgo Comsomolia ad Amurem (Russice Komsomol'sk-na-Amure), est urbs in territorio Fortuniano Russiae. Territorii urbs secunda maxima est e Orientis extremi Russiae quarta. Incolas habet 244 768 anno 2020. In ripa laeva Amuris fluminis sita est.

Via Leninis, 21 Permici; saeculo XX medio constructum

HistoriaRecensere

Anno 1932 in vico Permskoie fabrica navibus construendis aedificari incepit et socii Foederis Iuventutis Coenonisticae[2] qui fabricam aedificarent, huc missi sunt. Prope Permicum in Dziomgi vico Nanaico fabrica aeroplanis construendis aedificata est.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 496. De nomine priore (vicus Permskoie hic situs erat).
  2. Russice comsomol, unde nomen hodiernum.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 50°33′0″N 137°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica