Fretum Longii[1] est fretum inter Tschucotiam et insulam Wrangelii, mare Sibiricum Orientale et mare Tschukotense coniungens. Ad districtum autonomum Tschucoticum Russiae pertinet. Latitudinem minimam 146 chm habet, longitudinem circa 128 chm. Nomine Thomae Longii[en] nautae Americani balaenationi dediti, qui anno 1867 insulam Wrangelii et fretum invenit, appellatur.

Insula Wrangelii et fretum Longii (in inferiore parte) in photographemate spatiali

Flumen oceanicum frigidum per fretum Longii e mari Sibirico Orientali fluit et in mari Tschukotensi ad septentrionem vertere solet, sed nonnullis annis per fretum Beringii ad meridiem in Oceanum Pacificum erumpit, aquas refrigerans.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 70°10′0″N 178°10′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия