Promunturium Dezhnevii

Promunturium Dezhnevii[1] est promunturium Tschucotiae, inter mare Beringianum oceani Pacifici et mare Tschukotense Oceani Arctici situm. Punctum extremum ad orientem Tschucotiae et Russiae et Asiae et Eurasiae totius est.

Promunturium Dezhnevii, litus meridionale. Monumentum Dezhnevio in parte media videtur

A Symeone Dezhnev anno 1648 inventum est, sed cum expeditio Dezhnevii ignota manebat, ut promunturium Tschucoticum in tabulis signabatur. Iacobus Cook anno 1778 id promunturium Orientale appellavit. Nicolaus Nordenskiöld[en], qui per Iter marinum septentrio-orientale[en] totum primus anno 1879 pervenit, Dezhnevii nomen promunturio dari proposuit.

Uelen urbs in promunturio Dezhnevii sita est.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 66°4′45″N 169°39′7″W • GeoNames  • Большая российская энциклопедия