Colyma[1] (Russice Колыма, Iacutice Халыма), olim etiam ut Covyma[2] (Russice Ковыма) nota, flumen est in regione Magadanensi et re publica Iacutia Foederationis Russicae. 2129 chiliometra patet. In mare Sibiricum Orientale oceani Glacialis Septentrionalis effunditur.

Colyma
Colyma
Longitudo 2129 chm
Area systematis 643 000 chm²
Fons Fluminum Aian-Iuriach
et Culu confluentia
Ostium Mare Sibiricum Orientale
Regio Regio Magadanensis,
Iacutia
Flumen Colyma in tabula depictum

FluxusRecensere

Colymae fontes in Suntar Chaiata montibus sunt. Fluminibus Aian Iuriach et Culu confluentibus orta, in fluxu superiore (ad ostium Bochaptschae) flumen montanum est et multas cataractas habet. In fluxu medio et inferiore, ubi per demissionem Colymensem[3] fluit, navigabilis est.

Deltae Colymensis longae duo rami principales sunt, Colyma Lapidea orientalis, ad navigandum idonea, et Colyma Pochodscensis[4] occidentalis. A Colyma Pochodscensi etiam tertia Colyma, Tschuctschensis[5], ad occidentem abit.

AccolaeRecensere

Omolon accola Colymae maximus est, Bochaptscha[ru][6] et Detrin ceteri.

Loci habitatiRecensere

Portus ad Colymam maximi sunt Seimčan, Zyrianka et Czerski colonia urbana prope ad ostium fluminis sita. Hydroeletrificina Colymensis prope ad Sinegor'e vicum constructa est

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Colymam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 62°17′31″N 147°43′57″E, 69°33′5″N 161°21′51″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica