Czerski[1] (Russice Черский) est colonia urbana Iacutiae. Prope ad initium deltae Colymae fluminis in ripa dextra ad ostium Panteleichae fluminis sita est. Incolas 2623 anno 2021 habet.

Wikidata Czerski
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 68°45′12″N 161°19′55″E
Numerus incolarum: 2 641
Situs interretialis
Nomen officiale: Нижние Кресты, Черский

Gestio

Procuratio superior: Nizhnekolymsky District
Vide etiam paginam discretivam: Czerski (discretiva).
Czerski super Colymam

Portus cursus marini Borealis, quod Caput Viride (Zelenyj mys) nominatur, tria chiliometra septentrionem versus situs, pars coloniae Czerskianae putatur.

Historia

recensere

Iam saeculo XVII piscatorum Iucagirorum colonia hoc loco fuit. Anno 1931 Cruces Inferiores (Nižnie Kresty) vicus hoc loco exsistebat. Anno 1941 vicus caput districtus Colymae Inferioris factus est. Ab anno 1963 colonia urbana nomine Ioannis Czerski appellata.

  1. Per eponymiam

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 68°45′12″N 161°19′55″E • GeoNames