Ioannes Dementii (Dominici) filius Czerski (Russice Иван Дементьевич Черский, tr. Ivan Dement'evič Čerskij; Albaruthenice Ян Дамінікавіч Чэрскі, tr. Jan Daminikavič Čerski; Polonice Jan Czerski; natus 3 Maii[1] 1845 in villa Swolna tunc gubernii Vilnensis Imperii Russici, nunc Rutheniae Albae, mortuus 25 Iunii[2] 1892 prope ad ostium Omolonis fluminis) fuit geographus, geologus et palaeontologus Russicus (Polonus aut Ruthenus Albus genere).

Wikidata Ioannes Czerski
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Czerski: imago
Ioannes Czerski: imago
Ioannes Czerski: subscriptio
Ioannes Czerski: subscriptio
Nativitas: 3 Maii 1845; Svoĺna
Obitus: 25 Iunii 1892; regio Iacutensis
Patria: Imperium Russicum

Vide etiam paginam discretivam: Czerski (discretiva)

Ut particeps rebellionis, quae in terris Polonicis, Lituanicis et Albaruthenicis Imperii Russici annis 18631864 accidit, primo ad militiam poenalem damnatus, dein exsilio in Siberiam affectus, clarus explorator terrae illius factus est. Duo iuga, in Iacutia et in Transbaicalia, et colonia urbana Czerski in eius honorem nominata sunt.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Czerski spectant.