Iugum Czerskii[1] (Russice Хребет Черского) est systema iugorum magnum in re publica Iacutia et in regione Magadanensi Russiae. Longitudo systematis circa 1500 chm (a Iana flumine ad prinicipia Colymae fluminis). Iugorum altissimum est Ulachan-Ċistaj, ubi et punctum altissimum iugi Czerskii totius, Pobeda[2] mons, iacet; mons est 3003 metra habens. In iugo Buordach nonnulli montes altitudinem circa 3000 m habent. Indigirca trans iugum Czerskii fluit.

Iugi Czerskii collocatio

Vide etiam paginam discretivam: Iugum Czerskii (discretiva)

Pobeda mons

Solum anno 1926 iugum post expeditionem Sergii Obručev nomen Ioannis Czerskii cepit. Usque adhuc iugum Czerskii male exploratum est.

NotaeRecensere

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Черского, хр..
  2. Scilicet Latine Victoria.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iugum Czerskii spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 65°10′30″N 146°0′30″E, 66°20′17″N 141°27′33″E • GeoNames • Encyclopædia Britannica