Terra Borealis
Terra Borealis[1] (Russice Северная Земля, tr. Severnaja Zemlja) est archipelagus in Oceano Glaciali Septentrionali (Arctico). Area archipelagi est circa 37 milia chm2, quorum 47 % glacie tecta sunt.
Situs
recensereInter maria Karense et Lapteviorum archipelagus situs est, Nunc ad districtum municipalem Taimyricum territorii Crasnoiarensis Foederationis Russicae pertinet. Freto Vilkitzkii a paeninsula Taimyrica Terra Borealis separata est.
Insulae
recensereInsulae Terrae Borealis maximae sunt insula Rerum Novarum Octobrium[2], Bolshevik[3] (i.e. 'Bolsevicus'), Komsomolec et Pioner. Fretum Schokalskii insulas Rerum novarum Octobrium et Bolshevik separat.
Insularum minorum insula Schmidtii[4] septentrionem versus ab insulis principalibus sita et nomine Ottonis Schmidtii exploratoris clari nominata. memoranda est.
Historia
recensereArchipelagus, nunc ut "Terra Borealis" notus, inventus est anno 1913 ab expeditione Russica, cuius praefectus fuit Boris Vilkitzkij. Initio tamen pars maxima archipelagi insulam singulam esse putabatur, quae anno 1914 "Terra Imperatoris Nicolai II" (Russice Земля Императора Николая II, tr. Zemlja Imperatora Nikolaja II) nominata est, anno 1926 tamen haec "insula" in "Terram Borealem" renominata. Annis 1931–1933 autem exploratores Sovietici detegerunt terram illam e nonnullis insulis separatis formatam esse. Tunc insulae illae nomina sua propria obtinuerunt, postquam "Terra Borealis" appellatio totius archipelagi facta est.
Notae
recensere- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Северная Земля, о-в.
- ↑ Vel insula Revolutionis Octobris, — ibidem, s.v. Октябрьской Революции.
- ↑ Ibidem, s.v. Большевик.
- ↑ Ibidem, s.v. Шмидта о-в.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Terram Borealem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 79°45′0″N 98°15′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
- Pagina de Terra Boreali Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- Pagina de Terra Boreali Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)