Iamal[1] vel Iamalia[2] (Russice Ямал, nomen ortum e lingua Nenetica, ubi "terrae finem" significat) est paeninsula Asiae, in septentrione Siberiae Occidentalis et districtu autonomo Iamalo-Nenetico[3] regionis Tumenensis Foederationis Russicae sita. Sinibus Baidatensi et Obiensi maris Karensis alluitur. Longitudinem 700 km, latitudinem 240 km et aream circa 122 miliorum chiliometrorum quadratorum habet. In paeninsula Iamalica multi lacus sunt. In ea biotopus tundrae praedominat, cuius tellus semper congelatum est. Iamal deposita gasii naturalis et petrolei habet.

Paeninsula Iamal, in tabula rubra depicta
Arcus caelestis in tundra Iamalica visus

NotaeRecensere

  1. "Ямал, п-ов – paenins. Jamal"[1]; "paeninsula Jamal australis, Arctica Sibirica Occidentalis"; "... in parte australi paeninsulae Jamal"[2]
  2. Caroli Egger, Sermo Latinus hodiernus, Romae 1986; Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 588. Cf. Iamalicus, Norae Zabinkova, Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS, Index rossico-latinus // Novitates systematicae plantarum vascularium, vol. 28. 1991.
  3. "distr. nation. Jamalo-Neneticum"[3]

FonsRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 70°40′15″N 70°8′12″E, 70°0′0″N 70°0′0″E • GeoNames  • Encyclopædia Britannica