Carolus Egger
(Redirectum de Egger)
Carolus Egger CanReg (vulgo: Karl sive Carlo Silz in Austria die 10 Februarii 1914 natus; Paringae in Germania die 1 Septembris 2003 vita defunctus) fuit scriptor novae Latinitatis.
Res apud Vicidata repertae:
Antonio Cardinali Bacci mortuo, praefectus est Latinistis Vaticanensibus. Redactor fuit Lexici Recentis Latinitatis Vaticanensis et commentarii quibus index est Latinitas, et auctor multorum librorum Neolatinorum. 1986–1992 fuit Carolus Egger V. Abbas Primas Canonicis Regularium Sancti Augustini in Urbe. Multos annos responsabilis erat pro Opere fundato Latinitas.
Opera
recensereMulta scripsit Egger; haec igitur sunt modo exempla:
- 1953, "In Rosetum regis Laurini ascensus", Latinitas: commentarii linguae Latinae excolendae, III, pp. 195-199
- 1957, 1964, Lexicon Nominum Virorum et Mulierum
- 1977, Lexicon Nominum Locorum (vide etiam Formula:Egger)
- 1980, Diurnarius Latinus: Epitome actorum diurnorum in lingua Latina (vide etiam Formula:Egger DL)
- 1985, Lexicon Nominum Locorum: Supplementum referens nomina latina vulgaria
- 1986, Sermo Latinus Hodiernus: Acta diurna (1982–1985) (vide etiam Formula:Egger SL)
- 1990, Omnia Dici Possunt Latine: Acta diurna (1986–1989)
- 1992, Lexicon Recentis Latinitatis: (A-L)
- 1997, Lexicon Recentis Latinitatis: (M-Z)
- 1998, Neues Latein-Lexikon (Textus apud Google Books)
- 2000, Roma aeterna: Praecipua urbis monumenta latine scientibus explanata
- 2001, PONS Wörterbuch des neuen Latein
- 2003, Lexicon Recentis Latinitatis
- 2018, Scripta Latina (29 scripta, publicata in periodico Latinitas, 1953–1997; index)
Picturae
recensereNexus Externi
recensere- Vita (Theodisce)
- Obitus nuntiatus (sub die 26.9.2003, sub titulo "Carolus Egger diem obiit")