De Laurino rege nanorum (Germanice König Laurin, Italice Re Laurino) eiusque parvo rosario (Germanice Der kleine Rosengarten) priscum inscribitur carmen sine auctore Germanicum, ad historiam Theodorici Veronensis[1] (Germanice Dietrich von Bern) attinens, quae persona originem ducit a Theoderico rege Ostrogothorum.

via Aenipontana secundum Laurinum regem nominata König-Laurin-Straße

De fabula recensere

Laurinus «Dietliebii Styrii formosissimam sororem surripuerat, virginem Simildam: quam heroes aliquot, post varios casus, post multa pericula rerum, integram reducunt: Laurino mago, et nebulone perfido, Veronam Theoderici Bernensis ducto: ubi histrionicam deinceps exercens, ludibrium fortunae fuit»[2].

«Postquam autem incuria custodum e servitute se expedivit et in hosce rediit montes, rosetum, tot causam malorum, delevit; ex carmine enim exsecrabili, quod dixit, flores in saxa concreverunt. (...) Post occasum solis omnia saxa et culmina ad breve tempus quasi purpureo colore perfusa rutilavere; quod naturae miraculum Raeti Germani Alpenglühen, id est rutilum Alpium ardorem, vocant, Raeti vero Latini enrosadüra. Hoc ideo fieri censent, ut qui commenticiis fabulis magnopere delectentur, quod rex Laurinus cum, diris deprecationibus hortum suum defigens, ediceret ut flores neque die neque nocte sanguineo micarent fulgore, sed scrupulosae ibi horrerent cautes, crepusculi tempus sit oblitus; quapropter primis se intendentibus tenebris haec Dolomiana juga fugaci adhuc robore quasi rosarum exardescere»[3].

De interpretatione recensere

Fabula fert Laurino fortitudinem 40 hominum virtute baltei sui fuisse[4]. Sunt qui putent historiam Laurini «habere sensum allegoricum per cingulum intelligendo montes terrae Adtisis, quibus protegitur»[5].

Andreas Libavius, medicus et chemicus Germanicus, qui solebat fratrum de Rosea Cruce Societatem aggredi, scripsit amico Schnitzero: «Si quis legat Rosarium parvum de pumilionibus seu nanis, gigantibus et heroibus, ubi rex Laurinus in monte nanorum pugnat cum Hildebrando, Theodorico Bernate et aliis, inveniet pene similia historiae, seu figmento fraternitatis de Rosea Cruce»[6].

Notae recensere

  1. https://www.degruyter.com/document/doi/10.1515/9783110832846/html?lang=de
  2. Martini Crusii Annalium Svevicorum dodecas tertia, ab anno Christi MCCXIII usque ad MDXCIV annum perducta, Francoforti, ex officina typographica Nicolai Bassaei, MDXCVI, p. 15
  3. Carolus Egger, "In Rosetum regis Laurini ascensus", Latinitas: commentarii linguae Latinae excolendae, III, 1953, pp. 195-199
  4. Die Chronica novella des Hermann Korner, Göttingen, Vandenhoeck & Ruprecht, 1895, p. 577
  5. Sitzungberichte der philosophisch-philologischen und historischen Classe der k.b. Akademie der Wissenschaften zu München, Zweiter Band, München, 1889, p. 310.
  6. Johannes Hornungus, Epistulae clarissimorum Germaniae medicorum familiares, Lipsiae, apud Christianum Johannem Schneiderum, MDCLXI, LXII, p. 178-179

Bibliographia recensere

Theodisce recensere

  • Holz, Georg, ed. (1897). Laurin und der kleine Rosengarten. Halle a.d. Saale: Niemeyer. Retrieved 5 April 2018.
  • Karl Felix Wolff (Hrsg.): Dolomitensagen. Sagen und Überlieferungen, Märchen und Erzählungen der ladinischen und deutschen Dolomitenbewohner. Mit zwei Exkursen Berner Klause und Gardasee. VA Athesia, Bozen, 2003, ISBN 88-8266-216-0 (Repr. d. Ausg. Innsbruck 1989)
  • Karl Felix Wolff: König Laurin und sein Rosengarten. Höfische Märe aus den Dolomiten. Verlagsanstalt Athesia, Bozen 1999 (1. Auflage 1966), ISBN 978-88-7014-047-7.
  • Karl Felix Wolff: König Laurin und sein Rosengarten. Nach den mittelalterlichen Dichtungen und nach verschiedenen Volkssagen in freier Bearbeitung wiedergegeben und mit Erläuterungen.Athesia, Bozen 1947 (3., wesentlich vermehrte Auflage).
  • Ulrike Kindl, Die umstrittenen Rosen - Laurins Rosengarten zwischen mittelalterlicher Spielmannsethik und deutsch-ladinischer Volkserzählung , in "Ir sult sprechen willekomen". Grenzenlose Mediävistik - Festschrift für Helmut Birkhan zum 60. Geburtstag, a cura di Christa Tuczay, Berna et al., Peter Lang, 1998, pp. 567–579. ISBN 3-906759-24-5
  • Lienert, Elisabeth; Kerth, Sonja; Vollmer-Eicken, eds. (2011). Laurin (2 vols). Berlin, Boston: de Gruyter. ISBN 9783110258196. Retrieved 5 April 2018.

Anglice recensere

Italice recensere

  • Matilde Accolti-Egg, Laurino il Re dei Nani o Il piccolo giardino di rose: poema tirolese del secolo XIII, Napoli, Morano, 1918.
  • Karl Felix Wolff, Re Laurino e il suo roseto - saga cavalleresca delle Dolomiti, Bolzano, Athesia, 1997. ISBN 88-7014-913-7

Nexus interni