Andreas Libavius
Andreas Libavius (natus Libau, 1550 - 1616), qui et Basilius de Varna, fuit medicus et chemicus et alchemista Germanicus. In Universitate Ienensi educatus, ludi litterarum magister Ilmenaviae et Coburgi fuit, et ab anno 1588 Universitatis Ienensis professor. Poematum Latinorum collectionem anno 1602 edidit. De Iaurino a Turcis liberato carmen epicum composuit aliaque.
Inventiones
recensereLabor eius reperta chemica confecit. Alchymia opus eius notum est ut “primus commentariolus modernus de rebus chemicis”. Hoc opus summatim inventiones ab alchemistis factas usque ad tempus Libavii colligit. Rationem analyticam pro chemia reperit, quae differt a secreta ratione aliorum alchemistarum. Credidit metalla in aurum transformari posse. Hoc in libro etiam alios sciscitatores alchemiae accusavit.
Opera
recensere- Neoparacelsica, 1594
- Tractatus duo physici, 1594
- Gegenbericht von der Panacea Amwaldina, auff Georg vom Waldt davon aussgegangenen Bericht. 1595
- Alchemia, 1597
- Singularium pars prima … pars secunda, 1595
- Analysis dialéctica colloquii Ratisbonensis, 1602
- Poemata epica, lyrica, et elegica, 1602
- Alchymistische Practic, 1603
- Analysis dialectica colloqui Ratisbonensis,1603
- Gretserus triumphatus, 1604
- Alchymia triumphans, 1607
- Tractatus Medicus Physicus, 1610
- Syntagmata alchamiae arcanorum, 1615
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • |