Opus Fundatum Latinitas

Opus Fundatum Latinitas est institutum Ecclesiae Catholicae, anno 1976 apud Civitatem Vaticanam a Paulo Papa VI conditum, studio et continuationi Latinitatis hodiernae dicatum. Divulgat commentarios, qui inscribuntur Latinitas; regit Certamen Vaticanum litterarum Latinarum; praebet Ferias Latinas; edidit Lexicon recentis Latinitatis, cuius versio parva interretialis reperitur sub titulo Parvum verborum novatorum lexicum. Instituto hodie Cletus Pavanetto praeest.

Nexus interni

Nexus externiRecensere