Dudinka[1] (Russice Дудинка, Nenetice Тут'ын) est urbs in territorio Crasnoiarensi Foederationis Russicae, sedes administrativa eius districtus Taimyrici Dolgano-Nenetici. Sita est in ripa dextra Ieniseae fluminis loco influxu fluvii nomine Dudinka qui et urbi nomen suum dedit. Hic locus habitatus, ut hibernaculum Dudino anno 1667 primo commemoratus, statum urbis anno 1951 accepit. Circa 22 milia incolarum nunc habet.

Wikidata Dudinka
Res apud Vicidata repertae:
Dudinka: insigne
Dudinka: insigne
Civitas: Russia
Locus: 69°24′0″N 86°11′0″E
Numerus incolarum: 21 015, 19 556
Zona horaria: UTC+07:00
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q18405829

Geographia

Superficies: 105 chiliometrum quadratum

Vide etiam paginam discretivam: Dudinka (discretiva)

Ienisea in Dudinka (photographema media nocte die 24 Iunii factum est, cum dies polaris stat)

Notae recensere

  1. "Sibiria : prope flumen Jenisei extra oppidum Dudinka (Dudino)" [1]; Thomae Pekkanen Cetera iam fabulosa?, p. 2. Vel Dudinum, Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 470.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dudinka spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 69°24′0″N 86°11′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия