Nadymus[1] (Russice Надым, Nenetice Няти-Ям) est flumen in districtibus autonomis Chanty-Mansiensi et Iamalo-Nenetico Russiae. In Uvalibus Sibiricis montibus e Numto lacu incipit et per tundram paludinosam multis flexibus et ramis fluit. In sinum Obiensem maris Karensis per deltam magnam influit. Nadymus urbs ad Nadymum inferiorem et Chorovaja vicus ad Nadymum superiorem siti sunt. Pons unicus trans Nadymum anno 2015 constructus est. Nomen de vocabulo Nenetico неидем, neidem, scilicet regiones paludinosae, derivatum est.

Nadymus
Pons trans Nadymum
Longitudo545 chm
Altitudo fontis106 m
Decursus aquae590 /s
Area systematis64 000 chm²
FonsNumto lacus
OstiumSinus Obiensis
maris Karensis
RegioDistrictus autonomi
Chanty-Mansiensis
et Iamalo-Neneticus
Russiae
  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XXXVI. (Textus apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 66°11′0″N 72°1′0″E, 63°32′57″N 71°33′50″E, 66°14′19″N 71°59′56″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nadymum flumen spectant.