Uius[1] (Russice Уй, Uj, Casachice Үй) est flumen in Baschkiria re publica et in regionibus Tscheliabinscensi et Kurganensi Russiae; in regione Kurganensi per finem Kazachstaniae fluit. Sub iugo Alabiano montium Uralium incipit, circiter 362 chiliometra longitudinis est et in Tobolem prope Ust'-Ujskoje (Uii ostium) vicum influit. Troitsk urbs regionis Tscheliabinskensis ad Uium sita est. Per silvas sive per loca salsa fluit.

Uius
Uius prope Troitsk
Longitudo 362 chm
Altitudo principii 551 m
Moles decussis 18 (213 chm
ab ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 34 400 chm²
Principium Alabia iugum
Uralium montium
Ostium Tobol
Regio Baschkiria,
regio Celiabinscensis,
regio Kurganensis,
Kazachstania

Vide etiam paginam discretivam: Uius (discretiva)

NotaeRecensere

  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. V, XXVI. (Textus apud Google Books)

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 54°17′54″N 63°58′50″E, 54°44′33″N 59°27′50″E, 54°17′53″N 63°58′48″E
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Uium flumen spectant.