Wikidata-logo.svg Mons Magnes
Res apud Vicidata repertae:
Mons Magnes: insigne
Civitas: Russia, Ucraina
Locus: 53°23′0″N 59°2′0″E
Numerus incolarum: 418 241
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Sergey Berdnikov
Procuratio superior: Regio Celiabinscensis, Ural Oblast

Geographia

Superficies: 392.35 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Brandenburgum, Homel, Huai'an

Mons Magnes[1] (Russ. Magnitogorsk) urbs est regionis Celiabinscensis Russiae. Secunda a maxima urbs regionis est. In utraque ripa Rhymni fluminis patet; cum Rhymnus divortium inter Europam et Asiam putatur, in duabus partibus orbis terrarum Mons Magnes iacet. Incolas habet 416 521 anno 2019.

HistoriaRecensere

Historia urbis tota de fodinis ferreis dependet. Anno 1740 Baschkiri metallariis Russicis montem Magneticum[2] monstraverunt. Metallorum primitiae optimae apparuerunt, et anno 1743 Arx Magnetica aedificata est. Anno 1774 ab Aemiliano Pugatschov occupata est. Stanitsa[3] Magnetica diu nominabatur. Anno 1929 statio ferriviae constructa est et Fabrica metalleutices Montis Magnetis[4], vulgo Magnitka, aedificari coepit. Hoc anno Mons Magnes in numerum urbium inclusus est.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 507.
  2. Russice Гора Магнитка. Vide: J.G. Wallerii Systema mineralogicum.... Viennae 1778, p. 236.
  3. Stanitsa est genus coloniae Cosacicae, v. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. станица.
  4. Russice Магнитогорский металлургический комбинат.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°23′0″N 59°2′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Magnetem spectant.