Demetrius Iosephi filius Ivanovskij (Russice Дмитрий Иосифович Ивановский, tr. Dmitrij Iosifovič Ivanovskij; 9 Novembris 186420 Aprilis 1920) fuit physiologus plantarum et microbiologus Russicus, conditor virologiae. Circa 180 opera scientifica sua (e.g. de microbiologia soli, physiologia et anatomia plantarum) in lucem edidit.

Wikidata Demetrius Ivanovskij
Res apud Vicidata repertae:
Demetrius Ivanovskij: imago
Demetrius Ivanovskij: imago
Nativitas: 28 Octobris 1864; Gdov County
Obitus: 20 Iunii 1920; Rostovia ad Tanaim
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Brethren Cemetery

Biographia

recensere

Demetrius Ivanovskij natus est die 28 Octobris Calendarii Iuliani (9 Novembris Calendarii Gregoriani) anno 1864 in vico Nizy tunc ad gubernium Petropolitanum et nunc ad regionem Novogardiensem pertinenti. Anno 1883 studium in ordine physico-mathematico Universitatis Petropolitanae coepit, quo anno 1888 completo in cathedra botanicae huius universitatis opera sua scientifica coepit, et ab anno 1890 fuit adiutor in laboratorio botanico Academiae Scientiarum Petropolitanae. Physiologiae plantarum et microbiologiae studens, anno 1892, morbum Nicotianae explorans, virus biologicum primo in mundo detegit. Anno 1895 dissertationem pro gradu magistri defensit et, privatim docens Universitatis Petropolitanae factus, de physiologia et anatomia plantarum praelegit. Ab anno 1901 extraordinarius et ab anno 1903 (quo anno gradum doctoris botanicae ab Universitate Kioviensi adeptus est) ordinarius Universitatis Varsoviensis professor fuit. Universitate Varsoviensi anno 1915 in Rostoviam ad Tanaim evacuata, Ivanovskij in Universitate Tanaica (e Varsoviensi creata) favebat operi usque ad mortem suam, quam Rostoviae ad Tanaim obiit die 20 Aprilis anno 1920.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия