Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica
Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, RSFSR [1] (Russice Российская Советская Федеративная Социалистическая Республика, РСФСР; Rossijskaja Sovetskaja Federativnaja Socialističeskaja Respublika, RSFSR) fuit publicum Russiae nomen ab anno 1917 ad annum 1991.
| |||||
![]() |
Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica formata est ob Revolutionem Octobris, quae die 25 Octobris Calendarii Iuliani, seu 7 Novembris Calendarii Gregoriani, anno 1917 in Russia accidit. Mense Ianuario anni 1918 Tertius Omnirussicus Conventus Sovietorum Russiam rem publicam Sovietorum et foederationem declaravit. Anno illo scita est prima huius rei publicae constitutio (constitutio secunda Russicae SFSR scita anno 1937).
Anno 1922, RSFSR cum Ucraina, Ruthenia Alba, et Foederatione Transcaucasica, rebus publicis sovieticis socialisticis, Unionem Sovieticam (URSS) creavit, cuius res publica maxima (tres quartae terrae et plus dimidium populationis Unionis amplectens) fuit. Moscua, metropolis Russicae SFSR, fuit caput unionis. RSFSR 49 regiones, 6 territoria, 16 res publicas autonomas, 5 regiones autonomas atque 10 districtus vel circulos autonomos (nationales) comprehendbat.
Mense Decembri anno 1991, postquam Unio Sovietica dilapsa erat, RSFSR renominata est Foederatio Russica.
Nota Recensere
Fontes Recensere
- Pagina de Russica Sovietica Foederativa Socialistica Re Publica Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum (Russice) – Новый иллюстрированный энциклопедический словарь/ Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Russicam Sovieticam Foederativam Socialisticam Rem Publicam spectant. |