Ludovicus Alphonsus Schökel

theologus, Iesuita, Hispanicus

Ludovicus Alphonsus vulgo Luis Alonso Schökel (natus die 15 Februarii 1920 Matriti, mortuus die 10 Iulii 1998 Salamancae) fuit expertus in biblicis et professor Veteris Testamenti.

Ludovicus Alphonsus Schökel, rerum biblicarum peritus.

Iam a pueritia Schökel linguarum varietate inflammatus est quarum in initio maxime idiomata Latinum et Graecum placuisse videntur. Postea sermonem patrium Hispanicum et Hebraicam linguam adamavit. Anno autem 1957 thesim doctoralem in Pontificio Instituto Biblico exaravit atque defendit quae in versione aucta anno 1963 Barcinone sub titulo Estudios de poética hebrea edita est.

Ex anno 1967 usque ad mortem Romae docebat in supra dicto instituto. Rude donatus est anno 1995, professor theologiae Veteris Testamenti et hermeneuticae. Sacrarum Scripturarum exegesis et versiones non paucis Christianis maximi momenti fuerunt. In canone permulta de libris Sapientiae sciebat; neque ea omnia tradere abhorruit.

Nexus externi

recensere