Pontificium Institutum Biblicum
Pontificium Institutum Biblicum(Italice: Pontificio Istituto Biblico, compendiarie: PIB) academia quaedam Vaticana est. In unione firma stat cum Pontificia Universitate Gregoriana cum licentia magistrorum doctorumque creandorum. Anno 2019 ibi studiosi 324 studiis vacabant. Sententia eius est Verbum Dei manet in aeternum.
Historia
recensereCum diu apud catholicos eruditio et doctrina quoad Sacras Scripturas in desidiis fuissent, summus pontifex Leo XIII anno 1902 locum curarum erigere in animo habuit. Quod revera Pio X contigit. Iste vir documento apostolico praetitulato Vinea electa die 7 Maii 1909 societati Iesu mandatum dedit ut scientia Biblica in gremio academico internatali catholico effloreret. Rector magnificus primus, qui in condendo collegio multum navabat, Leopoldi Fonck nomen habuit.[1]
Anno 1927 Hierosolymae sedes altera portas patefecit. Anno 1934 instituta secundum constitutionem apostolicam Deus scientiarum Dominus (anni 1931) de rebus, quae ad universitates facultatesque catholicas spectarent, statuta sua sunt nacta.
Res magni momenti coluntur atque aguntur duabus in facultatibus, i.e. de exegesi et de linguis orientalibus.
Rectores
recensere- Leopoldus Fonck (1865–1930): annis inter 1909 et 1918
- Andreas Fernández: usque 1924
- Ioannes O’Rourke (1875–1958): usque 1930
- Augustinus Bea cardinalis (1881–1968): usque 1949
- Ernestus Vogt (1903–1984): usque 1963
- Rodericus Andrew Francis MacKenzie (1911–1994): usque 1969
- Carolus Maria Martini (1927–2012): usque 1978
- Albertus Vanhoye cardinalis (1923–2021): annis inter 1984 et 1990
- Clemens Stock (* 1934), usque 1996
- Robertus F. O’Toole (* 1936): usque 2002
- Stephanus Pisano (1946–2019): usque 2008
- Iosephus Maria Abrego de Lacy (* 1945): usque 2014
- Michael Francisccus Kolarcik (* 1950), ex anno 2014
Periodica
recensere- Ex anno 1920: Biblica facultatis biblicae cura
- Ex anno 1932: Orientalia facultatis orientalium linguarum cura
Bibliographia
recensere- Klemens Stock: "Augustin Bea als Rektor des Päpstlichen Bibelinstituts und Konsultor der Päpstlichen Bibelkommission". Apud: Clemens Brodkorb, Dominik Burkard (ed.): Der Kardinal der Einheit. Zum 50. Todestag des Jesuiten, Exegeten und Ökumenikers Augustin Bea (1881–1968). Schnell und Steiner, Castris Batavis 2018, p. 131–148, ISBN 978-3-7954-3350-5.
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Pontificium institutum biblicum de urbe: "Cenni Storici". Apud: Acta pontificii instituti biblici, vol. 12, pars 6: 2019–20, Romae 2020, p. 599–600
Situs geographici et historici: Locus: 41°53′56″N 12°29′1″E |