Thema in hodiernis studiis litterariis est principalis res quam textus tractat.[1] Themata dividi possunt in duo genera: notio thematica est quod lectores credunt res tractare, et sententia thematica est quod opus de re dicit.[2] Critici qui genere altero "utuntur sumunt omnibis (bonis) operibus litterariis sunt res contentae,"[3] quae vera poematis quaestio esse possunt, elementum quod significationem experientiae poematis lecti dat.[4]

Usitatissima thematis opinio hodierna est notionis vel cogitationis quae fundamenta fabulae est et singulo verbo saepe dici potest (e.g. amor, proditio, mors). Usitata thematum huius generis exempla sunt certamen singuli et societatis; maturatio; homines cum technologia certantes; nostalgia; et pericula gloriae effrenatae.[5] Thema tangi potest a factis, dictis, vel cogitationibus personae in mythistoria. Cuius exemplum est thema solitudinis in Ioannis Steinbeck Of Mice and Men ('Murum et hominum'), ubi multi personae solitarii videntur. Thema ab eis discrepare potest, quod est significatum textus vel auctoris cosmotheoriae.[6]

Fabula nonnulla themata habere potest. Themata notiones saepe investigant quae aut in historia quotidianae sunt aut inter culturas agnosci possunt, sicut quaestiones ethicae, et usitate in rebus insunt, potius quam res verbis plane dictae. Cuius exemplum est num homo vitam ut videtur meliorem degere debeat cum partes sui humanitatis amittat, quod est thema in Brave New World, mythistoria Aldoi Huxley et in operas Roberti Frost. Putatur thema, cum argumento, persona, loco, et modo, una ex fundamentalibus fictionis partibus est.[7]

Nexus interni

Adnotationes

recensere
  1. Theme, in Oxford English Dictionary; situs accessus die 5 Novembris 2013.
  2. Griffith, Kelley (2010), Writing Essays about Literature (8 ed.), Cengage Learning, p. 40, ISBN 1428290419 .
  3. Critics who use [theme] in the second sense assume that all (good) literary works have a doctrinal content."
  4. Alex Preminger et T. V. F. Brogan, eds. 1993. The New Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics" (Princetoniae: Princeton University Press, 1993), 1281.
  5. Kirszner, Laura G.; Mandell, Stephen R. (1994), Fiction: Reading, Reacting, Writing, Paulinas, pp. 3–4, ISBN 015501014X .
  6. Morris Weitz, "Literature Without Philosophy: "Antony and Cleopatra,"" capitulum in Shakespeare Survey, vol. 28 (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002, ISBN 0-521-52365-6); situs accessus 5 Novembris 2013.
  7. Obstfeld 2002: 1, 65, 115, 171.

Bibliographia

recensere
  • Obstfeld, Raymond. 2002. Fiction First Aid: Instant Remedies for Novels, Stories and Scripts. Cincinnati Ohii: Writer's Digest Books. ISBN 1-58297-117-X.
  • Preminger, Alex, et T. V. F. Brogan, eds. 1993. The New Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics. Princetoniae: Princeton University Press.

Nexus externi

recensere
  Vide thema in Victionario.
 
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!