Aperire sectionem principem
Malum discordiae Barcinonae. Turris ad laevam est pars Casa Lleó Morera; aedificium tecto triangulari gradato est Casa Amatller; facies curva ad dextram est Casa Batlló.

Malum Discordiae (Graece μῆλον τῆς Ἔριδος) in mythologia Graeca est malum aureum quod Eris[1] dea inter epulas deorum Peleos Thetidisque nuptiarum pro praemio pulchritudinis iactat, altercationem vanitatis causa inter Heram, Athenam, Aphroditenque excitans, quae contentio bellum Troianum demum movet.[2] Qua pro causa, locutio malum discordiae vulgo significat nucleum vel animum argumenti, aut parvam rem quae disputationem vel altercationem ampliare potest.[3]

Index

In cultura hodiernaRecensere

Eixample in districtu Barcinonae est vicus qui malum discordiae (Hispanice La manzana de la discordia; Catalanice L'illa de la discòrdia) vulgo appellatur.[4] Quod nomen quattuor interpretationes architecturae modernisticae attingit: Casa Batlló Antonii Gaudí, Casa Lleó Morera Ludovici Domènech i Montaner, Casa Amatller Iosephi Puig i Cadafalch, Casa Mulleras Henrici Sagnier.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Graece Ἔρις 'iurgium, discordia, contentio'.
  2. Apollodorus, The Library Epitome, capitulum E.3.2, conv. J. G. Frazer apud Propositum Theoi.
  3. Gall et Gall 2006: 16.
  4. Vocabulum manzana 'malum' et 'vicum' Hispanice significat.

BibliogrpahiaRecensere